Circulares litterae dioecesanae anno 1876 ad clerum archi-dioecesis strigoniensis dimissae a principe primate regni Hungariae et archi-episcopo Joanne Cardinale Simor

XVIII.

82 rant, et de vino, quod in vineis praedictae villae natum fuerit, decem modia in sacrario fratres mittant, quod mixtum fiat vino in Sacrificia deputato.“ ') Nobilis matrona Ermen- trudis, cuius testamentum ex Archivis Monasterii nunc laudati S. Dionysii edidit doctissi­mus Mabillonius, non tantum quaedam legavit Basilicae S. Sinsuriani, sive Simplioriatii, sed servos etiam assignat, qui agros donati praedii colerent, ut ex eorum fructibus jugiter oblata ad Sacrificium ibi celebrandum ministrarentur, huiusque rei gratia Walacharium quemdam ex servo ingenuum facit ea conditione, ut ligna tantum ad oblata fa­ciendum ministrare procuret.“ Illud quoque, ut ex Benedicto XIV. discimus,2) ex historiarum scriptoribus proditum fuit, Ecclesiis tribui consuevisse quasdam vineas, ut ex illis optimum vinum fieret in usum Sacrificii. Ad probandam asserti veritatem doctissimus Pontifex in specie provocat ad testimonium Flodoardi, Canonici olim Remensis, qui illius Ecclesiae historiam, pluraque alia scripsit. Panis Eucharisticus tam in Oriente, quam in Occidente summa cura et sollicitudi­ne praeparabatur et conficiebatur. Apud Armenos Sacerdotes in agro separant granum, de quo conficere volunt hostias azymas, a communi annona seorsim triturant, seorsim molunt et farinam conspersam eo die, quo conficere volunt Corpus dominicum, decantatione psal­morum ante Altare in panem azymum in forma Latinorum praeparant, prout legere est apud Oliverum Scholasticum 3). Apud Ruthenos sive Russos viduae Sacerdotum relictae panem sacrificii parant, ut scribit Alexander Gwaguinus4). De Graecis autem testatur Ga­briel Philadelphiensis5); „Itaque panis, qui debet offerri, primum cum magna reverentia subigitur et fermentatur ab hominibus, qui cum aliis nihil habent commercii, Graecis qui­dem origine, gratia autem Christianis orthodoxis.“ In Ecclesia Latina munus praeparandi et conficiendi panem Eucharisticum Sa­cerdotibus, Diaconis, ceteroque Clero commissum fuisse superius allata Theodulphi Aurei., Anselmi Havelbergensis et Humberti Cardinalis testimonia extra omnem dubitationis aleam collocant, unde porro etiam colligitur, praeparationem et confectionem panis eucharistici tamquam actum pietatis ac religionis consideratum fuisse. Sane Anselmus Havelbergensis observat, hostiam in sacrario cum decantatione Psalmodiae reverenter praeparari. Cardina­lis autem Humbertus 6) expresse dicit: „a Diaconis cum Subdiaconis, seu ipsis Sacerdotibus sacris amictis vestibus, cum melódia psalmorum azyma conspersum et in ferro paratum ex secretario proferri.“ Nullibi autem majori et cum reverentia et cum solemnitate panis consecrandus in Sacrificio conficiebatur, quam in Monasteriis sive Conventibus Monachorum, ut liquet ex antiquis Monasteriorum consuetudinibus, quae in scriptum redactae aetatem nostram tule­runt, et a viris doctissimis collectae, publicatae fuerunt. De utraque materia Sacrificii Lyrensis Monasterii consuetudines ita praecipiunt:7) „Sex sunt consideranda in sacrati Altaris hostia: ut solida sit et recta, rotunda et rigida; sine macula, sine rimae scissura. Similiter in vino quatuor sunt consideranda: color et sa­por; ut purum sit, et non acidum. In aqua duo sunt consideranda: ut munda sit, et recens. Ritum ipsum conficiendi panem sacrificii Udalricus8) ita describit: „Quod pertinet ad 2) V. Mabill. praefat. in saec. tertium Ord. S. Benedicti. — 2) 1. c. — 3) in hist. Damiatina n. 36. — *) in de­script. Moscoviae. — ®) in Apol, pro Eccla Orient, — *) 1. c. — 7) apud Martene, de antiquis Monach. ritibus L. II. c. 8,— *) in antiq. Cluniae, consuetud, i. 3. c. 13. —

Next

/
Thumbnails
Contents