Circulares litterae dioecesanae anno 1876 ad clerum archi-dioecesis strigoniensis dimissae a principe primate regni Hungariae et archi-episcopo Joanne Cardinale Simor
XIV.
62 dem in fructiferis immobilibus bonis, quod apud nos in genere fieri nequit, sed quod ad idem iere redit, elocando aes piarum fundationum, observatis omnibus cautelis, vel apud privatos, eam, quae haberi potest, maximam securitatem praebentes, vel in cassis sic dictis parsimonialibus non quibuscumque, sed quae fideliter, solide ac prudenter administrantur, quae cassae in suo exordio haud aliud erant, quam totidem Montes pietatis, quorum erectionem Summi Pontifices tantopere commendaverunt, vel denique commutando aes illud in chartas fructiferas aerarii publici, quae speciali legis tutela gaudent.In vim insuper Ordinum Dioecesanorum omnes et singuli Curati obligati sunt, super administratione fundationum piarum annuatim rationes, easque documentis instructas reddere. Ut adeo Dioecesani Ordines ea omnia urgeant, quae vi legis generalis Ecclesiae agenda sunt, quo salvae sint piae fundationes. Est lex tertia Ecclesiae, ut tot Missae celebrentur, quot Missae fundatae fuerunt, etiam si forte dos assignata incongrua evaserit. „Sacra Congregatio Concilii, dicitur in praecitato decreto, sub obtestatione Divini judicii mandat ac praecipit, ut absolute tot Missae celebrentur, quot ad rationem attributae eleemosynae praescriptae fuerint, ita ut alioquin ii, ad quos pertinet, suae obligationi non satisfaciant, quinimo graviter peccent, et ad restitutionem teneantur.“ Nulli proinde Curato, sed neque Capitulis, imo nec Ordinariis licet Missarum fundatarum numerum imminuere seu reducere. Lege enim Ecclesiae generali jus reducendi numerum fundatarum Missarum unice S. Sedi Apo- stolicae assertum est, quae sic sonat: „Districte prohibet atque interdicit (S. Congreg. Concil.) ne Episcopi in Dioecesana Synodo — — vel alias quoquomodo, reducant onera ulla Missarum celebrandarum, aut post Concilium (Tridentinum) imposita, aut in limine fundationis, sed pro his omnibus reducendis, aut moderandis, vel commutandis ad Apo- stohcam Sedem recurratur, quae re diligenter perspecta id statuet, quod magis in Domino expedire arbitrabitur: alioquin reductiones, moderationes, et commutationes hujusmodi, si quas contra hujus prohibitionis formam fieri contigerit, omnino nullas atque inanes decernit,“ Solet vero Apostolica Sedes Ordinariis locorum sive Dioecesium extraordinariam, ad certum tempus duraturam facultatem impertiri, Missarum fundatarum onera reducendi, ubi nimirum hanc reductionem gravia urgent rationum momenta, cu- iusmodi facultate ipse quoque instructus sum, nec omisi illam exercere, quoties a Curatis eatenus interpellabar. Quod denique statuto 38. Synodi Dioecesanae disponitur, ut nimirum „Missarum, quae in aliqua parochia statis temporibus celebrari debent, adcuratus conficiatur elenchus, et in Sacristia appendatur, ut illi, quorum interest, videant, menti ‘fundatorum satisfieri“, pariter legi Ecclesiae generali innititur; in Decreto enim S. Congregationis, jubente et approbante Innocentio XII. die 23. Novembris 1697. edito, sic praeceptum legitur: „Iidemque — omnes nempe et singuli Rectores, Superiores, Ministri quarumcunque tum saecularium, tum regularium Ecclesiarum, seu illarum Capitula — tenentur conficere, semperque in loco magis patenti et obvio retinere tabellam onerum perpetuorum —------------litteris perspicuis et intelligibilibus descriptorum.“ Iidemque teneantur pariter in Sacr istia duos libros retinere, ac in eorum altero singula onera (Missarum) perpetua, et temporalia, in altero autem Missas manuales, et tam illorum, quam istarum adimple- mentum — — distincte ac diligenter annotare, singulisque annis de supradictis — — oneribus pariter exactam suis Superioribus rationem reddere.“