Circulares litterae dioecesanae anno 1876 ad clerum archi-dioecesis strigoniensis dimissae a principe primate regni Hungariae et archi-episcopo Joanne Cardinale Simor

XIV.

Quae insuper exstant de piis Missarum fundationibus leges Ecclesiae, ad ap­plicationem illarum potissimum referuntur, quibus recensendis hac vice supersedeo, non quasi leges illae non forent summi momenti et ad amussim observandae, sed quia ante omnia in eo mihi laborandum est, ut ipsa piarum fundationum conservatio tuta sit et secura, erit autem, si legibus recensitis, iisdemque superstructis Ordinibus Dioecesanis omnes et singuli debitam exhibuerint paritionem et obedientiam. Novi quidem, et quis ignorat, magnam piarum fundationum copiam injuria novere antium temporum perivis­se; sed ob fundationes, quae síg pessumiverunt, responsionis onus non nos premit, hoc onere premuntur omnes et singuli, qui sua incuria, sua oscitantia, sua erga leges Ecclesiae et Ordines Dioecesanos inobedientia effecerunt, ut piarum fundationum olim existentium imminutus sit numerus. Cum meum sit providere, ut sartae et inviolatae maneant fundatorum prae­scriptiones, ut illorum voluntati et intentioni satisfiat, ut animarum suffragium nullo modo vel imminuatur, vel cesset, omnes et singulos DD. Curatos hortor in Domino, ut exactissime observando leges Ecclesiae et Ordines Dioecesanos eatenus vigentes, summam curam et sollicitudinem impendant piis fundationibus, DD. Vice-Archi-Diaconis autem committo, ut occasione futurae revisionis rationum, de fisco sacro et piarum fundationum reddendarum, omni seposito humano respectu, per accuratam inspectionem litterarum fundationalium aliorumve documentorum certos se de eo reddant, an quaeli­bet in parochia singula exstans pia Missarum perpetuarum fundatio ab Ordinario acce­ptata et approbata fuerit, alioquin super omnem idmDdi fundationem litteras fundatio- nales confici facient, pro approbatione Officio Dioecesano substernendas; committo por­ro, ut litteras obligatoriales cuiuscunque sint generis de fundationibus elocatis sonantes perlustrent, et de eo convincantur, quod praescriptae in elocandis iis normae et cautelae observatae fuerint. Si quemcunque defectum observaverint, illum e medio tollent, aut pro re nata ad idem Officium referent, remque pro medela proponent. Exequatur denique qui­libet VADiaconus, quod injunctum habet puncto 11. instructionis, quae sic sonat: „Inten­dat, ut pia Legata in ecclesiarum, capellarum, crucum, statuarum conservationem, in Mis­sas anniversarias, aliasque seu cantatas, seu lectas, in pauperes, docentes, discentes facta, juxta fundatorum mentem exeeutioni dentur.“ Quae instructio corpori Statutorum Synodi Dioecesanae de 1860 inserta, horum vigore pollet. Strigonii, die 8-a Octobris, 1876. Joannes Cardinalis Simor m. p. Archi-Episcopus.

Next

/
Thumbnails
Contents