Circulares litterae dioecesanae anno 1876 ad clerum archi-dioecesis strigoniensis dimissae a principe primate regni Hungariae et archi-episcopo Joanne Cardinale Simor

XIV.

61 potestate legislatíva instructi sunt, exercendum, Missas fundatas ac perpetuam obligationem inducentes vel acceptandi, vel repudiandi. Lex haec sub gravi obligat, quemadmodum liquet e gravitate sanctionis in contravenientes lata, poena nimirum interdicti, quae ipso facto incurritur, estque proinde latae, et non ferendae primum sententiae. Non igitur ar­bitraria est illa in omnibus totius orbis Catholici Dioecesibus vigens dispositio, ut nimi­rum piae Missarum fundationes Ordinariatui pro acceptatione et confirmatione subster­nantur, quod in hac Archi-Dioecesi ita fieri praeceptum est, ac solet, ut super qualibet fundatione sic dictae litterae fundationales conficiantur, atque hae Officio Dioecesano ex­hibeantur. A die enim publicati praeattacti Decreti S. Congregationis Concilii, quae piae Missa­rum fundationes absque consensu et licentia Ordinarii erectae fuerunt et subsistunt, nec legi­time erectae, nec ligitime subsistere dicendae sunt, Sed haec legis dispositio non solum legitimum piis Missarum fundationibus valorem et vigorem conciliat, verum valet etiam quam plurimum ad illarum evidentiam et tutelam, quandoquidem nemo negaverit pias fundationes rite erectas, debite coordinatas facilius in evi­dentia servari, super iisdemque facilius superinspectionem exerceri posse, cuius onus Ordina­riis non tantum ab antelatis Summis Pontificibus, sed etiam a Tri dentino Concilio imponitur. ^ „Intelligant(Episcopi) ingeminatUrbanus VIII., si in re tantimomenti desides ac negligentes fuerint, in novissimo die, se huius praetermissi muneris rationem esse reddituros.“ Atque haec est una e legibus Ecclesiae generalibus circa perpetua Missarum onera. Alia est „ut pecuniae, ac bona mobilia Ecclesiis, Capitulis, Collegiis-------ac L ocis omnibus, tam saecularibus, quam regularibus, atque illorum personis simpliciter acquirenda, cum onere perpetuo Missarum celebrandarum, ab iis, ad quos pertinet, sub poena Interdicti ab ingressu Ecclesiae ipso facto incurrenda, a die reális acquisitionis statim deponi debeant penes Aedem Sacram, vel personam fide ac facultatibus idoneam ad effectum illa, seu illorum pretium quamprimum investiendi in bonis immobilibus fru­ctiferis, cum expressa, et individua mentione oneris, quod illis annexum reperitur.“ E tenore huius alterius legis ultro patet non licere Ecclesiarum Rectoribus ca­pitalem piarum fundationum summam apud se retinere, tanto minus consumere; quando enim lex sub poena gravissima praecipit, ut praedicta capitalis summa a die reális acquisi­tionis statim, ac proinde nulla interposita mora ad Aedem sacram deponatur, vel fructi- fere elocetur, prohibet certe illius capitalis retentionem. Patet hinc porro, erroneam, ut ne dicam, stultam esse opinionem illorum, qui existimant, peculium piarum fundationum non pertinere ad fiscum, sive peculium sacrum, nec proinde secundum leges circa peculium sacrum editas et vigentes administrandum venire. Utrumque peculium sacrum est, utrumque pari cura et vigilantia, pari porro conscientiositate fovendum et administrandum est, sub eadem inspe­ctione ac superinspectione, sub pari responsionis onere, nec differt unum ab alio, nisi ratione destinationis, quae alia est fisci seu peculii aedium sacrarum, alia est piarum fundationum. Jam generali huic Ecclesiae legi conformiter, spectatis tamen rerum nostrarum adjunctis ordinibus Dioecesanis praeceptum est, ut piarum fundationum pecuniae, quas retinere apud se Curatis non licet, mox atque numeratae fuerint, investiantur, non qui- *) *) V. cap- 8. de reform, sess. 22.

Next

/
Thumbnails
Contents