Circulares litterae dioecesanae anno 1876 ad clerum archi-dioecesis strigoniensis dimissae a principe primate regni Hungariae et archi-episcopo Joanne Cardinale Simor

I.

3 ordines, maxime vero per suum spiritum, quem ubique diffudit et suis fidelibus instillavit. Culturam salvare velle contra Ecclesiam Catholicam? ex cuius claustris in unico regno vix non millionem librorum eorumque praeclarissimorum coacervaverunt, qui illa contra jus fasque suppresserunt. Et quibus armis haec culturae pugna contra Ecclesiam Catholi­cam geritur ? Clauduntur Seminaria, in quibus Clerus junior plane praestantem nactus est educationem ac institutionem. Cassantur Monasteria, et pelluntur religiosi viri, litteris instructi et exemplari vitae probitate insignes, atque depelluntur posteri eius etiam reli­giosi ordinis, cui illarum ipsarum regionum populi, quod majores eorum saec. 8. cultura tincti, et humano more vivere docti fuerint, teste iterum historia, in acceptis referre de­bent. Ejiciuntur suis e domibus sacratae Deo virgines, quae educatione et institutione sequioris sexus prolium ad plenam Catholici populi satisfactionem occupabantur. Accedunt alia culturae salvandae media: graves pecuniariae mulctae, rectius exspoliationes, carceres cum furibus et latronibus communes, exilia dein, inedia et fames; nec enim aliud intendi­tur per legem, quae proventus officiis et beneficiis ecclesiasticis debitos, promeritosque re­tinendos disponit, seu ut verbis S. Pauli loquamur:1) „Alii ludibria experti, insuper et vin­cula et carceres,— tentatisunt, — egentes, angustiati, afflicti.“ Effectum pugnae in iis, qui in prima stant acie, verba eiusdem Apostoli signant scribentis:2) „Et hi omnes testimonio fidei probati sunt“ ad nostram doctrinam et aedificationem. Ecclesiam primis tribus saeculis crudelissimae persecutioni objectam fuisse novimus, Christiani etiam tunc Civitatis legi­bus tamquam perduelles et laesae majestatis rei damnabantur. Suis autem tortoribus Ec­clesia tunc quoque mansuetudinem opposuit et veritatem, quam profitebatur, nec non vir­tutes et ingenia suorum clarissima. Novum erat belli genus, quod cum triumpho Christia­nae Religionis terminatum fuit, Deo persecutiones permittente, ut divina Ecclesiae virtus illucesceret et de eo omnibus constaret, Deum Ecclesiam constituisse sine humano prae­sidio in humani generis salutem, illamque conservandam fore usque saeculorum consum­mationem.3) Humilibus nostris precibus id a Deo optimo impetrare adnitamur, ut et mun­di cursus pacifice nobis suo ordine dirigatur, et Ecclesia tranquilla devotione laetetur. 4) Quandoquidem autem nullum non lapidem moveri videamus, ut regularia omnia instituta in nihilum redigerentur, operae pretium fuerit, celeberrimorum quorumdam non catholicorum virorum judicia de religiosis Ordinibus ac institutis audire. Leibnitz in Syste mate theologico scribit: „Neque id ex minimis eorum est, quae Ecclesiam illam commen­dant, quae una Catholicae nomen et insignia retinuit, in qua sola videmus excellentium virtutum asceticaeque vitae eminentia exempla passim edi, atque curari. Itaque fateor, mihi semper religiosos ordines, piasque Confraternitates ac Societates aliaque huiusmodi lauda­bilia instituta mire probata fuisse: sunt enim quasi coelestis quaedam militia in terris, si modo remotis depravationibus et abusibus secundum instituta fundatorum regantur, et a Summo Pontifice in usum Universalis Ecclesiae temperentur/Quid enim praeclarius esse potest, quam lucem veritatis per maria, et ignes, et gladios ad remotas gentes ferre, solamque animarum salutem negotiari, interdicere sibi variis illecebris atque ipsa jucunditate colloquii, convictusque, ut contemplationi abstrusarum veritatum, ac divinae meditationi vacetur; dedi care se se educationi juventutis, ad spem doctrinae ac virtutis; miseris, desperatis, perditis’ captivis, damnatis, aegrotis, in squalore, in vinculis, in remotis terris auxilium ferre, atque adesse, ac ne pestis quidem metu ab effusae caritatis officio deterreri: quicunque haec ignorant, 1) Hebr. 11, 36. sq. — 2) ib. — 3) cf. Matth. 28, 20. 4) Orat. Eccl. Dom. IV. p. Pent.

Next

/
Thumbnails
Contents