Circulares litterae dioecesanae anno 1876 ad clerum archi-dioecesis strigoniensis dimissae a principe primate regni Hungariae et archi-episcopo Joanne Cardinale Simor

I.

4 aut spernunt, hi nihil nisi plebejum et vulgare de virtute sapiunt, et hominum obligationem erga Deum solemnium qualicunque obitione et frigida illa consvetudine vivendi, quae vul­go sine zelo, sine spiritu in animis regnat, inepte metiuntur.“ Ipse quoque Joannes Gode- fridus Herder observat, praesentem nostram aetatem, quantum ad veram in scientiis cul­turam adtinet, tantummodo ex micis vivere, quas magni illi viri decidere siverunt, qui aliquando in claustris vitam traduxerunt; et magni inter historicos recentiores nominis scriptor Eduardus Gibbon, amicus de cetero Voltairii declarare non dubitavit, ab unico Benedictinorum monasterio pius pro scientiis praestitum fuisse, quam ab ambabus Univer­sitatibus Oxoniensi et Cantabrigiensi. Caeterum meminisse juvat, jam Cardinalem Bellar- minum observasse et indicasse fontem et causam odii in religiosos Ordines, dum scripsit: „Causa quippe monachorum, inquit, cum Ecclesiae causa ita est conjuncta, ut nemo unquam Ecclesiae hostis fuerit, qui bellum eodem tempore monachis indixerit.“ Dum autem Vos VV. FF. et FF. in venascentis anni primordio primum allo­quor, cohiberi non possum, quin Vobis, atque mihimet ipsi summam officiorum, e vocati­one nostra ultro resultantium, eo magis in memoriam revocem, quod ex illorum implemen­to salus nostra suspendatur, cuius, velut negotii unius necessarii, omnibus mundi bonis ac divitiis anteponendam curam Divina Veritas declaravit dicens: „Porro unum est necessa­rium“ *) et iterum: „Quid prodest homini, si mundum universum lucretur, animae vero suae detrimentum patiatur.“ 2) Quis autem ignorat, nostrum esse, fidelem populum in recta salutis via sospitem et incolumem servare; nostrum porro esse Re^ni, quod Christus assistens Pontifex futuro­rum bonorum, per amplius et perfectius tabernaculum, non manufacture 3) fundavit in terris, prosperitati intendere, suorum operum consummationem perficere, suae gloriam Religionis quaerere, ad fidei progressum incumbere. Omnis namque Sacerdos ex homini­bus assumptus, pro hominibus constituitur in iis, quae sunt ad Deum. 4) Hinc ad opus ministerii vocati, aut in ministerium missi propter eos, qui haereditatem capiunt salutis, 5) nos vel columnae sanctae in aedificium sustentandum existimus, vel lapides reprobatio­nis, quibus qui impingunt, corruunt, efficimur; vel ut serpentes aenei ad multitudinis sa­nanda vulnera in solitudine, et in terra deserta ac invia evehimur, vel ut vituli ex auro confecti in vinea Domini conflamur, ut licentiae et ruinae aliorum aditum praebeamus. Celebris est namque, et nunquam satis attendenda, continua tamen experientia probata illa divina sententia: „sicut populus, sic Sacerdos.“ 6) Si enim obscuratum est aurum, statim mutatus est color optimus, dispersi sunt lapides Sanctuarii, et ablatus est omnis decor filiae Sion. 7) Quamobrem carissimum sibi Titum gravissime monebat S. Paulus: „in omnibus te ipsum praebe exemplum bonorum operum in doctrina, in integritate, in gravitate, verbum sanum, irreprehensibile, ut is, qui ex adverso est, vereatur, nihil habens malum dicere de nobis.“ 8) Tridentini autem Patres pronunciare non dubitaverunt „nihil esse, quod magis ad pietatem et Dei cultum assidue instruat, quam eorum vita et exemplum, qui se divino dedicarunt ministerio.“9) Hinc memoranda illa S. CaroliBorr. ad suum Clerum directa verba: 10) „0 magna et inclyta Dei instrumenta Sacerdotes, a qui­bus populorum pendet beatitudo.“ Sciat ergo unusquisque nostrum, quomodo illum opor- 1 1) Luc. 10, 42. — 2) Matth. 16, 26. - 3) B*br. 9, 11. - 4) cf. ib. 5, 1. — 5) cf. ib. 1, 14. — 6) Is. 24, 2. et Os. 4, 9. — 7) cf. hun. Jer. — 8) Tit. 2, 7. 8. — 9) Sess. XXII. Cap. 1. de reform. — 10) In act. Eccl. Med. p. 3, —•

Next

/
Thumbnails
Contents