Circulares litterae dioecesanae anno 1876 ad clerum archi-dioecesis strigoniensis dimissae a principe primate regni Hungariae et archi-episcopo Joanne Cardinale Simor
I.
2 Christus, Filius Dei viv* locutus est ad Petrum, et per lmnc ad omnes ejus Successores dicens: ,,Tu es Petrus, et super hanc petram aedificabo Ecclesiam meam et portae inferi non praevalebunt adversus eam.“1) Insuper Beatissimo Patri Nostro ob illam etiam singularem gratiam a Deo optimo collatam gratulamur, ut non Sacerdotio tantum, sed Episcopatu etiam esset jubilaris. Anno enim 1826 in Archi-Episcopum Spoletanum consecratus quinquagesimum Episcopatus annum jam attigit. Nostris itaque diebus reservatum est, videre ac venerari in Cathedra S. Petri Papam, non Sacerdotio tantum sed Episcopatu etiam jubilarem; diuturnitate autem summi Pontificatus cum nemine suorum praedecessorum comparandum, superantem omnes et refutantem id, quod axiomatis instar per saecula saeculorum stabat „non videbis annos Petri.“ Plene etiam confidimus, quod Deus Beatissimum Patrem nostrum beatum etiam fecerit, faciatque in terra, sensu utique illo, quo Ecclesia beatitudinem in terra illi a Domino suis precibus obtinere adnititur, nimirum, ut sicut ipse ratione dignitatis dicitur Sanctissimus, ita sit etiam virtutibus atque operibus, complea- turque in illo, quod ultro orat Ecclesia „dirige eum (Summum Pontificem) in via salutis aeternae, ut te donante tibi placita cupiat, et tota virtute perficiat.“ Mirabilem in suo Vicario Deum vestigiis primorum Christifidelium insistentes, deprecari non desinamus, ut „qui elegit eum in ordine Episcopatus, porro salvum et incolumem custodiat Ecclesiae suae sanctae, ad regendum populum sanctum Dei.“2) Quod ante aliquot annos exarsit bellum contra Ecclesiam Catholicam et hanc solam, omnes enim caeteri religiosi coetus eo magis foventur ac proteguntur, quo acrius Ecclesia Catholica vexatur, praeterlapso etiam anno pari furore desaeviit in pluribus Europae regionibus, nec non in minoribus illis Americae meridionalis Rebuspublieis, quae olim Hispanorum parebant imperio. Imo erupit illud repente in unico etiam novi orbis Imperio, quod solum Monarchicum est et Catholicum. Bellum autem hoc culturae pugnam appellare ac vocitare placuit. Stupenda sane appellatio et praetensio, culturam sive salvare sive propagare velle contra Catholicam Ecclesiam, quam omnis in Europa culturae fontem, custodem ac conservatricem esse historia invictissime comprobat. Vel quis ergo antiquos codices, veterum classicorum scripta ab interitu vindicavit, describendo multiplicavit? quis irruentibus Barbaris ct dilapso undique romano imperio fractas gentes in novam condidit societatem ? quis gladio et brutali vi ubique imperantibus, Gentes violentiis praeferre jura docuit? quis Barbaris sive subditis sive principibus humanitatem et aequitatem instillavit? quis deserta, silvas, paludes in fertiles terras convertit et convertere populos docuit? quis scholas parochia!es sive elementares, grammaticales et Universitates, quarum ante annum 1517. sexaginta et sex numerabantur, erexit? Quis Ecclesias illas Cathe- drales, Abbatiales, et alias miri operis et artificii exstruxit, quae in sui admirationem hodie quoque rapiunt excultissima ingenia ? Quis pupillos, viduas, infirmos, vel quomodocun- que languentes, quos paganorum societas exhaereditavit et despexit, velut Christi membra collegit, fovit, instituit, erigendo pro lactantibus adhuc parvulis brephotropbia, orbatis uno vel utroque parente orphanotrophia, nosocomia infirmis, viatoribus vel extraneis xenodochia, gerontocomia senibus, et universis male habentibus ptochotrophia? Theatra et circos habebant veteres ethnici, sed nihil huiusmodi. Quis inquam nisi Ecclesia Catholica haec omnia praestitit, invenit, introduxit, perfecit per suos ministros, religiososque 1) Matth. 16, 18. — 2) Orat. Eccl. in Parasc. —