Circulares litterae dioecesanae anno 1876 ad clerum archi-dioecesis strigoniensis dimissae a principe primate regni Hungariae et archi-episcopo Joanne Cardinale Simor
III.
IS III. Nuiii ignotum est Catholicorum, qui catechismum vel primis labiis degustaverunt, exstare praeceptum Ecclesiae de annua Sacramentali Confessione et Communione peragenda, quo praecepto omnes utriusque sexus Christifideles obstringuntur, postquam ad annos discretionis pervenerint. Hoc praeceptum latum est can. 8. Concilii Lateranensis IV., quod Innocentius ni. a. 1215 celebravit. Experientia docuit et docet, praecepto hoc plures committi abusus. Adversarii Ecclesiae illo sic abutuntur, ut mordicitus contendant sacramentalem secretam peccatorum confessionem antea in Ecclesia ignotam et non frequentatam, illo primum tempore, illoque praecepto fuisse introductam. Asserunt itaque ipsius confessionis auctorem ac inventorem in praedicto Lateranensi Concilio fuisse Innocentium HI. Papam. Quamvis vero asserti huius falsitatem clarissima facta historica comprobent, quae nimirum evincunt, confessionem sacramentalem, eamque secretam peccatorum in Tribunali poenitentiae ab eo tempofe in Ecclesia vigere et frequentari, a quo ipsa existit Ecclesia; quamvis porro catholici merito quaerant, qui fieri potuerit, quod omnes Occidentis et Orientis Ecclesiae, etiam illae, quae inde jam a quinto sextoque saeculo vel schismate, vel haeresi a Romana scindebantur Ecclesia, secretam peccatorum confessionem, si illa antea ignota nec frequentata fuit, in sequelam praelibati canonis Concilii Lateranensis ultro, sine omni renitentia ac contentione receperint; quamvis denique Catholici observaverint, Innocentium III. jam vel ideo non potuisse in Concilio Lateranensi confessionem invenire ac instituere, quia illam multo prius velut conditionem lucrandi indulgentias praescripserit profecturis ad bellum sacrum, nihilominus eamdem crambem continuo recoqui videmus non in libris dumtaxat eruditorum gratia exaratis, sed in ipsis plane sic dictis Calendariis, in quibus variae aetatum periodi a gravioribus eventibus repetitae recensentur. Istiusmodi eventibus annumeratur etiam secreta peccatorum confessio, tamquam detecta et praecepta a. 1215 ab Innocentio III. Papa. Cum mihi ante annos Calendarium, diffusum in populo ad manus devenisset, in quo mendacium illud de confessionis sa- cramentalis detectione et inventore proponebatur, non morabar, fidelem populum pro incumbente mihi munere cautum ex ambone reddere, simulque testimonia ex omni retro aetate in medium proferre, quibus invictissime probatur catholici dogmatis de divina confessionis institutione et obligatione veritas, superiorisque assertionis manu palpabilis falsi - tas. Quae testimonia, Vobis alioquin nota, recensendi animus non est. Sed illud tamen silentio praeterire nolo, quod ex saec. XI. non aliud a me citatum, propositumque fuerit testimonium, quam illud, quod continetur in S. Stephani Proto-Regis nostri Decretis,1) huius de verbo ad verbum tenoris : „De his, qui sine confessione moriuntur.“ „Si quis Nr. 1252. Curatores animarum strictis sima tenentur obligatione Sa- cramentales fidelium Confessiones quovis- anni tempore audiendi. 1) Decretor. Lib. II. cap. 11.