Circulares litterae dioecesanae anno 1876 ad clerum archi-dioecesis strigoniensis dimissae a principe primate regni Hungariae et archi-episcopo Joanne Cardinale Simor

III.

14 obstinatus est (quod absit ab omni Christiano), ut nolit confiteri sua facinora, secundum svasum presbyteri, hic sine omni divino officio et eleemosynis jaceat, quemadmodum in­fidelis. §. 1. Si autem parentes et proximi neglexerint vocare presbyteros, et ita subjaceat absque confessione morti; ditetur orationibus et consoletur eleemosynis: sed parentes luant negligeniiam jejuniis, secundum arbitrium presbyterorum. §. 2. Qui vero subitanea periclitantur morte; cum omni ecclesiastico sepeliantur honore. Nam occulta et divina ju­dicia nobis sunt ignota.“ Vel me tacente intelligetis, testimonio hoc patrio, e primis Chri­stianismi apud nos introducti, ut ita dicam, diebus deprompto, et ducentis annis vetustiori, quam sit praelibatus canon Lateranensis Concilii, haud parum motos fuisse auditores, quippe qui perspexerunt, antenatos nostros, statim ac fidem Christianam amplexi sunt, sa- cramentalem confessionem frequentavisse, falsissime proinde asseri illam ab Innocentio III. inventam fuisse, qui nempe biscentum annis tardius vixit, quam S. Stephanus Rex. Alium abusum cum praecepto praedicto illi committunt, qui existimant et asse­runt, sufficere, ut quis confessionem semel in anno faciat, et sacram Communionem itidem semel in anno, idque circa pascha sumat; Curatores proinde animarum, aliosque Sacerdo­tes Confessarios ad sedendum pro Tribunali poenitentiae alias, quam tempore, pro pera­genda confessione et communione paschali praestituto, non teneri. Hos quoque vehemen­ter errare et abuti praecepto certissimum est. Distinguere namque oportet legem confessio­nis et communionis a tempore executionis. Lex confessionis et communionis a Christo ipso est, confessionis et communionis auctore et institutore, quemadmodum ab ipso est lex baptismi suscipiendi, quam legem Ecclesia semper habuit, semperque novit, docuit ac ur­sit, tamquam divinam, et divini juris. Tempus dumtaxat executionis divinae hujus legis fu­it in Concilio Lateranensi IV. determinatum ope praecepti can. 8. declarati, quod ipsum ecclesiasticum est, ad frangendam duritiam eorum latum, qui a sacramentali peccatorum suorum confessione, et consequenter etiam ab Eucharistia per plures annos abstinebant, non autem, quasi per illud divinae legi plene responderetur et quasi sufficeret, essetque fidelibus utile, semel tantum in anno confiteri et communicare. Itaque Patres Lateranenses suo praecepto solum cavere intenderunt idque sub interdicti poena ferendae sententiae, ne fideles ultra annum sacram confessionem et communionem differrent; Ecclesiae enim mens et intentio tam ante quam post Concilium Lateranense ea semper fuit, et est etiam hodie, ut fideles quam frequentissime accedant ad mensam Eucharisticam, ac ideo etiam confite­antur, siquidem sumere Corpus Domini, non emundata a peccato per Poenitentiae Sacra­mentum conscientia, absque grandi piaculo non licet, dicente S. Paulo, qui hoc, quod de Eucharistia docuit, ab ipso Domino accepit, „probet autem, inquit1) se ipsum homo: et sic de pane illo edat, et de calice bibat. Qui enim manducat et bibit indigne, judicium sibi manducat et bibit: non dijudicans corpus Domini“, seu ut loquitur S. Joannes Chrysost.2) „Si quis non est sanctus, non accedat,“ etiterum:3) „Haec, non ut temere communicetis, di­co, sed ut vos dignos reddatis“, et tandem4) „Tempus adventus, vel epiphania, vel quad­ragesima dignos accedere non facit, sed animae puritas et sinceritas: cum hac igitur sem­per accede, sine hac nunquam.“ Hinc est, quod Patres Lateranenses praeceptum suum de Eucharistia tempore Paschatis sumenda nonnisi verbis conditionatis conceperint: „Nisi forte, inquiunt, de proprii Sacerdotis consilio duxerit abstinendum.“ Velle autem Ecclesiam, 1) 1. Cor. 11, 28, 29.— 2) hom, 67.— 3) hom. 60.— 4) homil. 28. in I. ad Corinth.

Next

/
Thumbnails
Contents