Circulares litterae dioecesanae anno 1875 ad clerum archi-dioecesis strigoniensis dimissae a principe primate regni Hungariae et archi-episcopo Joanne Cardinale Simor

I.

4 paulatim'' cor ipsum penetrat, atque levi persuasione voluntatem suo subjicit imperio. Qui viam virtutis difficillimam credunt, per viva exempla, quae vires addunt, de contrario convincuntur, prout factum cum S. Augustino, cuius conversio non tam sermonibus Ambrosii, quos perlibenter, nec sine commotione animi, et aliqua ad virtutem propen­sione audiebat, quam exemplo, a Simpliciano viro amicissimo ei proposito tribuenda est. Erat, ut novimus, Augustinus Manichaeus; sed non fuit error, qui ipsum a sui conver­sione retinuerit; bene vero pravae cupiditates intellectum eius in servitutem redigebant ; et tales passim sunt nostrorum temporum increduli: verbis quidem etiam refellendi, sed magis exemplo confundendi; unde ajebat Sapiens:1) „Quod cum vidissem, posui in corde meo, et exemplo didici disciplinam.“ Oportet ergo, ut Christi bonus odor simus Deo in iis, qui salvi fiunt2), ut simus sine querela et sine reprehensione'1), ut modestia nostra nota sit omnibus hominibus4) et ab omni specie mala abstineamus nos. Non sane, ait Gregorius M.n), ut laudes exterius quaeramus, quod proprium erat pharisaeorum et scri­barum, sed ut sancti simus, et occulta intentione de bono opere proximis praebeamus exemplum. Sanctificemus Nos, et gregem nostrum sanctificemus. Non negligamus, iterum dico cum Apostolo"), imo excitemus in nobis gratiam, „quae data est nobis per prophetiam cum impositione manuum,“ gratiam nempe zeli, caritatis, patientiae, vigilantiae, laboris; quae forte in nobis debilitata est; attendamus nobis et doctrinae; instemus in illis. Memi­nerimus nos esse, ut ajebat Apostolus7), Dei adjutores, fidelem autem nobis creditum popu­lum, Dei agriculturam, Dei aedificationem; nos esse Sacerdotes ab hominibus assumptos,ut condolere possimus iis, qui ignorant et errant, sed pro hominibus constitutos in iis, quae sunt ad Deum, ut offeramus dona et sacrificia pro peccatis.“8) Meminerimus nobis incum­bere aliquo modo officium mediatoris inter Deum et hominem; unus quidem mediator estDei et hominum homo Christus Jesus, ut ait Paulus9), „qui semetipsum tradidit pro nobis obla­tionem et hostiam Deo in odorem suavitatis“ lu) et in quo habemus redemptionem in san­guine eius, remissionem peccatorum11); sed nos ad exemplum eius debere nos exhibere Deo hostiam viventem, sanctam, Deo placentem11) et si opus foret, et animam dare pro ovibus nostris.13) Non enim sunt pastores, qui parcunt labori, qui defatigantur, qui commodis suis inserviunt, non curantes, nisi quae sua sunt. Pastorum zelus flagrare debet ea caritate, quae benigna est, non aemulatur, non agit perperam, non irritatur, non cogitat malum, omnia suffert, omnia credit, omnia sperat, omnia sustinet. Hae sunt verae sollicitudinis et pastoralis caritatis dotes, quas enumerat S. Paulus:11) „Meminerimus, nos non habere hic manentem Civitatem, sed futui’am inquirere debere, ubi cives erimus Sanctorum et Dome­stici Dei.“ Non nos deterreat certamen laborum, quandoquidem Vigilantibus corona, Fide­libus gaudium, Laborantibus aeterna merces promittitur, quam Ipse nobis concedat, Qui vivit et regnat in saecula saeculorum. Strigonii, Dominica in Oct. et I. post Epiphaniam D. in diem 10. Januarii inci­dente, 1875. Joannes Cardinalis Simor m. p, Archi-Episcopus. 1) Prov. 24, 32. — 2) II. Cor. 2, 15. — 3) Philipp. 2, 15. — 4) ibid. 4, 5. — 5) horn, in Evang. 2. — 6) I. Tim. 4, 14. — 7) I. Cor. 3, 9. — 8) Hebr. 5, 1. — 9) I. Tim. 2, 5. — 10) Ephes. 5, 2. — 11) ib. 1, 7. — 12) Kóm. 12, 1. — 13) Joann. 10. — 14) I. Cor. 13, 4. sq. —

Next

/
Thumbnails
Contents