Circulares litterae dioecesanae anno 1874 ad clerum archi-dioecesis strigoniensis dimissae a principe primate regni Hungariae et archi-episcopo Joanne Cardinale Simor
IV.
25 meam non est hic; sed non est hinc. Sicut de huius sui regni civibus dixit: „de mundo non estis, sicut et ego non sum de mundo“ ‘), quamvis eos vellet esse in mundo, propter quod de illis dixit ad Patrem: „non rogo, ut tollas eos de mundo, sed ut serves eos a malo“ 2). Hic enim, seu in mundo est et erit regnum eius usque in finem saeculi, habens inter se commixta zizania usque ad messem, quando messores venient, idest angeli, et „colligent de regno eius omnia scandala“ 3); quod utique non fieret, si regnum eius non esset hic, sive non esset in hoc mundo. Regnum igitur Christi in terris est, hic inchoatur, in coelo perficitur. Ac regis quidem officia admirabili providentia suae praestat Ecclesiae. Ipse eam regit, ipse ab hostium impetu et insidiis tuetur; ipse ei leges praescribit; non solum sanctitatem et justitiam largitur, verum etiam ad perseverandum facultatem et vires praebet. Rex idem est et Sacerdos, et ad utramque functionem a Deo unctus. „Rex pugnavit pro nobis; Sacerdos obtulit seprő nobis“ inquit S. Augustinus4). Quamvis autem huius regni finibus tam boni quam mali contineantur, atque adeo omnes homines ad illud pertineant, ii tamen prae caeteris regiam eius bonitatem et beneficentiam experiuntur, qui eius legibus et mandatis parent, atque his conformiter integram atque innocentem vitam agunt. „Quid est enim eius Regnum, nisi credentes in eum“? ait idem S. Augustinus5). A Christo dicimur Christiani, idest uncti, per doctrinam illius illuminati, per sacerdotium et sacrificium a peccatis expiati, per regiam potestatem contra tentationes invicti. Nostris consulit utilitatibus, non suis, cum bonorum nostrorum non egeat: nobis dominatur, ut nos ad aeternam felicitatem perducat: totum se nobis impendit, „pertransit benefaciendo et sanando omnes“, u) legem immaculatam, convertentem animas tradit, adjutoria praebet ad illam implendam efficacissima; illam implet, qui coelestem illum Regem amat. Nullum aliud tributum exigit, nisi amoris. Facilem omnibus ad se praebet aditum: omnes invitat, omnes absque personarum et conditionum discrimine complectitur; fovet, et tuetur; „omnibus aequalis, omnibus Rex“ inquit Tertullianus. Totus nobis datus, totus nostros expensus in usus, nos fratres suos vocare dignatur, ad mensam suam admittit, in consortium regni sui vocat, imo nos Deo regnum et sacerdotes facit7). Si autem Christus Deus est et Rex noster, cuius nos imperio et dominationi perpetuo addiximus, addiximus autem jam in Baptismi Sacramento, illi fideliter servire et obe- dire nos oportet. Absit, ut ipsius offendendo Majestatem factis dicamus, sin minus verbis: „nolumus hunc regnare super nos“s). Rex omnis terrae Deus, sit rex cordis et voluntatis nostrae. Nihil in nobis eius imperio reluctetur; ne tumultuentur cupiditates, sed obtemperent principi pacis. Regnum Dei sit intra nos non ad tempus, sed in sempiternum. Non simus similes Judaeis, qui Regem Christum recusaverunt, et regem Caesarem elegerunt. Quam in rem ait S. Augustinus9): „Est quidem et Caesar rex homo hominibus ad humana, sed alius Rex est ad divina; alius Rex ad vitam temporalem, alius ad aeternam; rex terrenus sub Rege coelesti, Rex coelestis super omnia. Non ergo illi, quia dixerunt, se habere regem Caesarem, peccaverunt, sed quia Regem Christum habere noluerunt. Et modo multi Christum Regem in coelo sedentem et ubique regnantem habere nolunt“. Qui hodie regiam Christi potestatem negant, illum Regem habere nolunt, non 1 1) Ib. 17, 16. — 2) lb. V, 15. — 3) Mattb. 13, 41. — 4) Enarr. in Ps. 149. — 10, 38. — 7) Apoc. 1,6. — 8) Luc. 19, — 9) Enarr. in Ps. 55. 5) Tract. 115 in Joan. — 6) Act. 2