Circulares litterae dioecesanae anno 1874 ad clerum archi-dioecesis strigoniensis dimissae a principe primate regni Hungariae et archi-episcopo Joanne Cardinale Simor
IV.
24 sententia, abs se pronuncianda, se Regem esse significat: „Tunc dicet Rex his, qui a dextris eins erunt.“ ’) Et quando accusatus stetit coram Pilato, ad quaestionem hujus: „Ergo Rex es tu? Respondit: Tu dicis, quia Rex sum ego.“ a) Regem universorum esse Christum docuerunt etiam Apostoli; sic S. Paulus ad Ephesios scribens: 3) „Omnia, inquit, subjecit Pater sub pedibus eius, et ipsum dedit super omnem Ecclesiam.“ Et S. Joannes, in Pathmos insula revelationes ab ipso Domino accipiens, vidit Verbum Dei, i. e. Jesum Christum, ad dexteram Patris sedentem, fidelem et veracem, qui cum justitia judicat et pugnat, tamquam regem potentissimum, cum exercitu magno venire, ut percutiat gentes, regatque eas — — et cum haec retulisset Apostolus, addit: „Et habet in vestimento, et in femore suo scriptum : Rex Regum, et Dominus dominantium.“ Eandem Christi Domini dignitatem agnoscit et praedicat in catholica sua epistola S. Judas Ap., quando eum solum Dominatorem et Dominum nostrum appellat. 4) „Sceptrum majestatis Dei in terris Dominus noster Jesus Christus“, scribit S. Clemens Romanus. J) „Nos quidem dominium habemus super homines, honore nobis aequales, dominium autem Domini nostri Jesu Christi non est eiusmodi, sed primum factor, deinde Dominus, primum fecit nutu Patris omnia, deinde his, quae fecit, dominatur“, inquit S. Cyrillus Jeros. 6). S. Athanasius vero regiam Christi potestatem inde derivat, quod sit judex vivorum et mortuorum; esse autem illum judicem vivorum et mortuorum, hancque veritatem jussu ipsius Christi praedicandam esse, testatur S. Petrus Ap. 7) S. Athanasius inquam hinc derivans regiam Christi potestatem coram Imperatore edixit: 8) „Est autem ille, qui judicat omnem terram, verus universorum Rex, et Dominus noster Jesus Christus filius Dei“. Rex utique, quia etiam Deus, quia Creator et Omnipotens. Sed Christus Dominus etiam qua Verbum Dei incarnatum, qua etiam in una divina persona homo Rex est. Sane solummodo qua homo dicere potuit „data est mihi omnis potestas“, „dedisti ei potestatem omnis carnis“, quod de se ad Patrem orans Salvator asserit, a) ceu Deus enim nihil datum accipere potuit, cum habuerit omnia cum Patre communia, juxta illud ,,et mea omnia tua sunt, et tua mea sunt“10) quemadmodum expressit S. Athanasius dicens:") „Cum homo factus est, viventium et mortuorum dominus est declaratus, eum dominum et Christum fecit Pater, idest fecit, ut dominaretur et regnaret.“ Et Theodoretus:,2) „Nostrum autem Caput est, non quantum est Deus, sed quantum est homo; corpus enim eius dicimur, oportet autem caput esse eiusdem generis cum corpore.“ Hinc Jesus Christus, verus Deus ab aeterno, verus etiam homo in persona divina, propterea quia est filius hominis, est Rex regum constitutus a Patre, potestatem habens super omnem potestatem, quae est etiam in terra. „Data est mihi, dicit ipse, omnis potestas in coelo et in terra“, „solus Dominator, Dominus dominantium.“ Dictis concinit Ca- » techismus Concilii Tridentini docens: „Sed Christum, non solum ut Deus, verum ut homo ac nostrae naturae particeps est, regem etiam agnoscimus, de quo angelus testatus est: regnabit in domo Jacob in aeternum, et regni eius non erit finis“ is). Christus Rex summam, cui omnia subdita sunt, potestatem specialius in suo regno exercet, de quo edixit: „regnum meum non est de hoc mundo“ *4) Non ait: regnum 1 1) Ib. 25, 34. — 2) Joan. 18, 37. — 3) Kphes. 1, 22. — 4) ep. c. 4. — 5) ep. 11. 46. — 6) Catech. 10. — 7) cf. Act. 10, 42. — 8) Ápol. 11.2. — 9) Joan. 17, 2. — 10) ib, v. 10. — 11) Orat. 2. — 12) ad 1. Cor. — 13) de sec„ Symb. art. c. 2. — 14) Joan. 18, 36.