Circulares litterae dioecesanae anno 1874 ad clerum archi-dioecesis strigoniensis dimissae a principe primate regni Hungariae et archi-episcopo Joanne Cardinale Simor
IV.
17 IV. Sacris bis Quadragesimae, id vero est, Poenitentiae diebus, quando non tantum inobedientiae humanae, quae in Paradiso coepit, factam in Ara Crucis expiationem devotis mentibus recolimus, sed etiam, si tamen saluberrimis S. Matris Ecclesiae intentionibus conformiter agere velimus, propriarum inobedientiarum maculas jejunii austeritate, et fertiliori bonorum operum copia detergere adnitimur, ac proinde quando vias mandatorum Dei, fideliori, quam adusque praestitimus, alacritate et ingredi et ambulare volumus, congruum esse arbitror, ut Vos VV. FF. et FF. ad considerandam Obe- dientiae virtutem invitem, immo ut illam una Vobiscum ipse quoque considerem, animo reputans illa Psaltis Regii:') ,,uisi quod lex tua meditatio mea est, tunc forte periissem in humilitate mea,“ sed motus imprimis exemplo Christi Domini, „qui cum esset Filius Dei, didicit ex iis, quae passus est, obedientiam, et consummatus, factus est omnibus obtemperantibus sibi causa salutis aeternae,“2) ad quod imitandum exemplum unumquemque nostrum his gravissimis verbis excitat Doctor Gentium3): „Hoc enim, inquit, sentite in vobis, quod et in Christo Jesu, —----------qui humiliavit semetipsum factus ob ediens usque ad mortem, mortem autem Crucis: propter quod-et Deus exaltavit illum, et donavit illi nomen, quod est super omne nomen,“ et addit S. Paulus:4) „Itaque, charissimi mei, (sicut semper obedistis) non ut in praesentia mei tantum, sed multo magis nunc in absentia mea cum metu et tremore vestram salutem operamini.“ Dicit ergo S. Paulus: is debet in Vobis esse sensus et affectus humilitatis, caritatis et obedientiae, qui fuit in Christo Jesu. Christiani estis, Christi discipuli et sectatores estis: Christum itaque etiam in obedientiae virtute imitemini, quicunque, quantique sitis. Non nescio vel ipsum vocabulum Obedientiae nostro imprimis tempore exosum esse, exosum etiam fieri magistrum, qui virtutem illam svadét, obligationemque illam sectandi demonstrat. Sed occurrit SalvianusMassiliensis, explicans causam, ob quam virtutes, officiaque hominum palatui arridere non soleant, nec reticens, hoc non obstante de iis loquendum, praecipiendumque esse. „Totum, inquit ille,5) durum est, quidquid imperatur invitis. Pene omnis sermo divinus habet aemulos suos. Quot genera praeceptorum sunt, tot adversariorum. Si largitatem esse in hominibus jubet Dominus, avarus irascitur; si parsimoniam exigit, prodigus execratur: sermones sacros improbi hostes suos esse ducunt: horrent raptores, quidquid de justitia scribitur: horrent superbi, quidquid de humilitate mandatur: adversantur impudici, tibi castitas imperatur. Aut nihil ergo dicendum est; aut quidquid dictum fuerit, cuique supradictorum hominum displicebit. Mavult quilibet improbus execrari legem, quam emendare mentem; mavult praeceNr. 1384 De Obedientiae Virtute. 1) Ps. 118, 92. - 2) Hebr. 5, 8. 9. — 3) Phil. 2, 5. 8. 9. — 4) Ib. y. 12. — 5) Adv. Avarit. lib. 4. —