Circulares litterae dioecesanae anno 1874 ad clerum archi-dioecesis strigoniensis dimissae a principe primate regni Hungariae et archi-episcopo Joanne Cardinale Simor

IV.

18 pta odisse, quam vitia. Inter haec quid agant, quibus loquendi a Christo officia man­dantur? Deo displicent, si tacent; hominibus, si loquuntur. Sed ut Judaeis Apostoli re­sponderunt, expedit magis Deo obedire, quam hominibus. Do tamen consilium omni­bus, quibus gravis et onerosa est lex Dei, si accipere non recusant, quemadmodum pla­cere eis possunt, quae Deus praecipit. Cuncti enim, qui oderunt mandatum sacrum, cau­sam odii in se ipsis habent. Omne fastidium non in praeceptis est legis, sed in moribus suis. Lex quippe bona est, sed mores mali. Ac per hoc mutant homines propositum et affectum suum. Si enim mores suos probabiles esse fecerint, nihil eis ex eo, quod lex bona praecipit, displicebit. Quando enim bonus quis esse coeperit, non potest non di­ligere legem Dei: quia hoc intra se habet lex Dei, quod sancti homines in moribus.“ „In regno nati sumus, Deo parere libertas est,“ dixit Christiane Seneca pa­ganus, nos autem eodem plane sensu dicimus : „Deo servire regnare est, Deo subjici, exaltari“. „Liber est aestimandus, qui nulli turpitudini servit“ inquit Tullius, S. Au­gustinus autem: „Quem, ait,1) delectat vera libertas, ab amore rerum mutabilium liber esse appetat, et quem regnare delectat, uni omnium regnatori Deo subjectus sit.“ Hoc sane proprium propria voluntas habet, cum divinae legi fuerit refractaria, ut quo ma­gis sibi servit, eo amplius crudelioribus vinculis internectatur. Quid enim magis servilius, quam sub vitiorum gemere servitute? quid turpius, quam terrenis sese cupiditatibus dedere hominem, cui „os sublime dedit, coelumque tueri jussit, et erectos ad sidera tollere vultus,“ atque cuius dignitatem Yates Regius sic describit2): „Minuisti eum paulo minus ab Angelis, gloria et honore coronasti eum, et constituisti eum super opera manuum tuarum! Omnia subjecisti sub pedibus ejus, oves et boves universas, insuper et pecora campi, volucres coeli et pisces maris.“ „Nonne, ergo, Deo subjecta erit anima nostra,3) Deo inquam, qui coelorum incorruptos orbes, siderum inaequales cursus, ele­mentorum alternas vices, omnes denique res supernas infernasque temperat, gubernat, moderatur, „attingens a fine usque ad finem fortiter, et disponens omnia suaviter.“4) Quocunque oculos, animum, fidemque convertamus, animata et inanimata, immortalia et peritura, coelestia et terrena, divina pariter et humana clamant clare ac loquuntur, subjectione eius omnia perfici, qui summa perfectio est, eiusque influxu et motione bea­ri, qui omnibus non praeest solum, sed interest, imo inest, dicente Apostolo: „In ipso enim vivimus, et movemur, et sumus.“5) Dei ergo mandato ultro obsequamur, necesse est- Illum sequamur, cui frustra recusamus obedire; quia aut sequimur, aut trahimur; sequi­mur volentes; trahimur rebelles. ,,Quia, ut S. Augustinus observat,6) nemo superat legem Omnipotentis Creatoris; non sinitur anima non reddere debitum. Aut enim reddit bene utendo, quod accepit; aut reddit amittendo, quo bene uti noluit. Itaque si non red­dit faciendo justitiam, reddit patiendo miseriam.“ In duobus itaque scimus nos omnia constituta esse et ordinata: in majestate Dei et in subjectione hominis. Illius est impe­rium, huius est obedientiae obsequium. Deus aeternus est, aeterna est etiam eius sum­ma Majestas; homo quoque semper manet creatura Dei, subditus Deo; divinum igitur jam in ordine naturae constitutum decretum est, ut Deus imperet, et homo obtemperet; ut Deus adoretur et homo subjiciatur. „Deus de coelo paravit sedem suam, et regnum 1) 1. do ver. Relig. — 2) Ps. 8. — 3) Ps. 61,1.— 4) Sap. 8, 1. — 5) Act. 17, 28. — 6) de lib. arb. 1. 3.

Next

/
Thumbnails
Contents