Circulares litterae dioecesanae anno 1874 ad clerum archi-dioecesis strigoniensis dimissae a principe primate regni Hungariae et archi-episcopo Joanne Cardinale Simor

II.

7 vidia livescas?-------Quid prodest abstinere a carnibus ad edendum creatis, et malignis o btrectationibus fratrum membra lacerare? Quid prodest, si abstineamus ab his, quae aliquando licent, et faciamus illa, quae nunquam licent? Deus enim illos honorat et dili­git, qui illicita fugiunt. Si ergo, ut dixi, jejunemus a cibis, ut multo magis jejunemus a vi­tiis, ut sanctorum morum ubertate saturemur, et ut in luturo mereamur ipsorum operum retributione satiari.“ Porro non sanctificat abstinentiam et jejunium, qui non simul exercet mortificati­onis et poenitentiae opera. Si enim Christus Jesus, „qui est Princeps poenitentiae et Ca­put eorum, qui salvantur per poenitentiam, J) gloriam corporis non suspendit modo, sed etiam tot laboribus, tam diris cruciatibus, immanique voluit morte comparare; si prius Rex Judaeorum in crucem actus, quam Rex gloriae in coelestibus salutatus; si de torrente miseriarum in via sua pleno poculo prius bibit, quam super omnes coelos exaltaret caput;2) si oportuit ipsum pati, ut intraret in gloriam suam,'*) si demum fuit creditus dignus acci­pere gloriam et honorem, quia occisus est:4) qua fronte se ad coelestia regna perventuros confidunt, qui a carnis mortificatione et poenitentiae laboribus velut a summo malo abhor­rent? qui, ut S. Bernardus loquitur5), in tantam oblivionem et spiritualem phrenesim de­venerunt, ut nihil se aliud putare, quam exterius hoc tabernaculum videantur, in „quorum corpore, subdit S. Joannes Chrys., 6) anima nihil agit, sed in toto illos possidet sangvis.“ Profecto mortificationem Christi semper quidem, sed sacro hoc tempore circumferre nos oportet, ut „sicut exhibuimus membra nostra servire immunditiae et iniquitati ad iniqui­tatem: ita nunc saltem studiosius exhibeamus eadem membra servire justitiae in sancti­ficationem,“ quemadmodum S. Paulus monet7), cui plane consentit S. Bernardus8), omni­bus corporis membris, quibus abuti solemus ad peccandum, suum assignans jejunium, sive mortificationem bis verbis : „jejunet oculus, qui depraedatus est animam; jejunet auris, jejunet lingua, jejunet manus, jejunet anima ipsa. Jejunet oculus a curiosis aspe­ctibus et omni petulantia, ut bene humiliatus coerceatur in poenitentia, qui male vagaba­tur in culpa. Jejunet auris, nequiter pruriens, a fabulis et rumoribus, et fugiat, quaecum­que otiosa sunt, et ad salutem minime pertinentia. Jejunet lingua a detractione et mur­muratione, ab inutilibus, vanis atque scurrilibus verbis. Jejunet manus ab otiosis si­gnis et ab operibus omnibus, quae non sunt imperata, sed et multo magis anima ipsa jeju­net a vitiis, et propria voluntate sua.“ Sane Christus Dominus, non ad solos Apostolos, sed prout S. Lucas expresse adnotat9), ad omnes sine discrimine statusét conditionis dicebat: „Si quis vult post me venire, abneget semetipsum et tollat crucem suam quotidie, et sequatur me. Qui enim volu­erit animam suam salvam facere, perdet illam ; nam qui perdiderit animam suam propter me, salvam faciet illam.“ Omnibus igitur Christianis imposita est mortificatio, „ipse enim spiritus testimonium reddit spiritui nostro, quod sumus filii Dei. Si autem filii et haeredes, haeredes quidem Dei, cobaeredes autem Christi, si tamen compatimur, ut et conglorifice­mur“.10) Quam veritatem pulchre, pro more suo expressit S. Leo M.1 11) dicens: „ibi est certa expectatio promissae beatitudinis, ubi est participatio Dominicae Passionis.“ 1) S. Hieronym. in Cap. 3. Isai. — 2) Cf. Ps. 109, 7. — 3) Cue. 24, 16. ■— 4) Cf. Apoc. 5, 12. — 5) Serm. in Psalm. Qui habitat. — 6) homil. 1. in Matth. — 7) Rom. 6, 29. — 8) Stjrm. 3- de jej. quadr. — 9) Lue. 9, 23. seq. — 10) Rom. 4, 87. — 11) Serm. de Pass. Öom.

Next

/
Thumbnails
Contents