Circulares litterae dioecesanae anno 1874 ad clerum archi-dioecesis strigoniensis dimissae a principe primate regni Hungariae et archi-episcopo Joanne Cardinale Simor
II.
8 Jejunia adjungenda est oratio, et eleemosynae largitio, quae tria in RS. Litteris arctissimo secum invicem nexu copulantur.') S. Augustinus de priori sic monet fideles2): „Unde iterum rogo, ut occupationes saeculi huius in istis diebus sanctae Quadragesimae, sinon potestis abscindere, studeatis vel ex parte aliqua temperare; ut praeciso damno, et gloriosissimo fructu hoc saeculum fugientes, subtrahatis aliquas horas occupationi terrenae, in quibus Deo vacare possitis. Nam iste mundus aut ridet nos, aut ridetur a nobis; aut acquiescimus et decipimur, aut contemnimus, ut aeterna proetnia consequamur. Ac sic, aut contemnis et despicis mundum, aut acquiescis, et premeris vel calcaris a mundo. Sed melius est, ut calces mundum, et calcato eo gradum tibi facias, per quem in sublime conscendas.“ De posteriori autem sic praecipit3): „Sed jejunia nostra, ut plena sint, et sufferta misericordiae pinguedine saginentur, demus esurienti prandium nostrum. Ne putes, jejunia sola sufficere ad sananda vulnera peccatorum, ni medicamento eleemosynae recreentur.“ „Sentiant, loquitur S. Leo M4), humanitatem nostram aegritudines decumbentium, imbecillitates debilium, destitutio pupillorum, et desolatarum moestitudo viduarum: in quibus juvandis nemo est, qui non aliquam possit exequi _ benevolentiae portionem. Nulli enim parvus census, cui magnus est animus: nec de rei familiaris modo mensura miserationis pendet, aut pietatis. Nunquam merito caret etiam in tenui facultate bonae, voluntatis opulentia. Majora quidem impendia sunt divitum, et minora mediorum ; sed non discrepat fructus operum, ubi idem est affectus operantium.“ Denique per tempus S. Quadragesimae studiosius „aspiciamus in Auctorem fidei et Consummatorem Jesum, qui proposito sibi gaudio sustinuit crucem3),“ „et hauriamus cum gaudio de fontibus Salvatoris.1)“ Cum adhuc peccatores essemus, pro nobis mortuus est; abluti et sanctificati sumus in nomine eius; factus est nobis Sapientia a Deo, et justitia, et sanctificatio et redemtio. Emit nos pretio magno ; secundum misericordiam suam magnam salvos nos fecit; peccata nostra pertulit in corpore suo super lignum, ut peccatis mortui, justitiae vivamus. Omnia habemus in ipso; est via, veritas et vita nostra. Siquis peccaverit, advocatum habemus apud Patrem Jesum Christum justum ; ipse est propitiatio pro peccatis nostris. Magnus ille Apostolus Paulus non est gloriatus, nisi in Cruce Domini nostri Jesu Christi, per quem ille mundo crucifixus erat, et illi mundus; nec voluit scire quidquam, nisi Jesum, 'et hunc crucifixum, nec praedicavit, nisi Christum crucifixum, Judaeis quidem scandalum, gentibus autem stultitiam, ipsis autem vocatis Judaeis atque Graecis, Christum Dei virtutem, et Dei sapientiam; totidem sunt Spriritus Sancti eloquia, ac ideo certissima. Si Christum e cathedra crucis per vulnera lo- quentem non audis, perperam ad te hortandum tempus tero, perperam oleum et operam perdo. Totum corpus Christi mori entis lingua fuit: tot ora, quot vulnera; sed cum sangvis eius melius clamet, quam Abel : „hodie si vocem eius audieritis, nolite obdurare corda vestra.“ Facultatem DD. Curatis alias concessam dispensandi cum singulis parochiano- rum suorum in lege abstinentiae quadragesimalis non restringo, utantur illa, sed in aedificationem, et non in destructionem. Hac porro occasione iisdem DD. Curatis committo, ut impeirafam die 6. Maii, 1870. publicatamque ope Circularium Dioecesanarum litterarum, quae eiusdem Mensis 26. fi v- S' Tob. 12, 8. Isai. 58. 7, 8. — 2) Horn 1. de Quadr. — 3)Homil. 5. de Quadr. — 4) Serm. de Quadr. 2. — 5) Hebr. 12, 2, —6) Isai. 12, 3.