Circulares litterae dioecesanae anno 1873 ad clerum archi-dioecesis strigoniensis dimissae a principe primate regni Hungariae et archi-episcopo Joanne Cardinale Simor
XVIII.
87 suam, de fructu manuum suarum plantatam, Ecclesiam nempe, quae quot Sanctos protulit, quasi tot palmites misit. Nostrum igitur est curare, imprimis sedulo docendo curare, ne exterminet vineam hanc aper de silva. Simus igitur operarii inconfusibiles, recte tractantes verbum veritatis in hac vinea Domini, ne si fortasse otio torpentes inveniamur, coelestis Paterfamilias nos perdat, et vineam suam locet aliis agricolis. Non nos deterreat certamen laborum, quandoquidem vigilantibus corona, Fidelibus gaudium, laborantibus aeterna merces promittitur. Datum Strigonii, die 20-a Junii, 1873. Nostis, quam perfida quamve atrox persecutio adversus Ecclesiam Catholicam saeviat in quibusdam Helveticae Confoederationis Pagis, iis imprimis, qui partem efficiunt Dioecesis Basileensis. Qui ibi hodie imperant, sectarios omnes, omnesque apostatas fovent, colunt, beneficiis cumulant, solos Catholicos, non nomine sed re quoque tales, vexant, debellant, persequuntur. Episcopum Basdeensem e residentia sua ejectum dignitate et jurisdictione episcopali privare attentaverunt, non aliam ob causam, quam quod fidem negare, divinam Ecclesiae constitutionem violare, nequissima profligatissimorum Ecclesiae hostium mandata exequi noluerit. Nec in solum Episcopum saeviunt, sed in Parochos etiam, quia Catholica fide et Catholica obedientia recedere, atque ad haeresim et schisma desciscere renuunt. Hos omnes praestantissimos parochos similiter deposuerunt, omnibusque redditibus ac proventibus spoliaverunt occlusis Ecclesiarum foribus, ne ullum in iis cultum divinum peragere valeant. Eo jam res devenit, ut Parochi, qui baptisant, qui fideles in S. Poenitentiae Tribunali exaudiunt, qui infirmos provident, velut laesae majestatis reipublicanae rei (hi enim libertatis flores in libera? Republica virent) mulcta pecuniaria afficiantur, vel si illam solveim nequeant, car- ceribus mancipentur. Quod potissimum fit, cum Parochi omnibus spoliati proventibus, mulctam dependere non valeant. Nec in solum Episcopum, solosque Parochos homines illi, quos Summus Pontifex in sua ad Episcopum Basileensem nuper directa epistola, profligatissimos appellat, saeviunt, ipsum etiam Catholicum populum atroci injuria afficiunt, quippe quem ab exercitio suae religionis violente arcent, et cuius suos parochos repetentis precibus duro corde, expuderata fronte obnituntur. Cum quidquid patitur unum membrorum, compatiantur omnia membra ; officii mei duxi fraternae caritatis et venerationis sensa, quibus fidei Confessorem, Ulmum ac Rssimum D. Episcopum Basileensem prosequor, in litteris ad eumdem directis exprmeve, quarum tenores dum Vobiscum VV. FF. et FF. in subnexo communico. significo una, quod in aliis litteris praelaudato D. Episcopo caritativum subsidium transposuerim , eundem rogando; ut illo egestatem, ad quam parochi illarum regionum redacti sunt, sublevare velit. Dum autem actuosam caritatem exercemus, non tantum Salvatoris Nostri praeceptis et voluntati respondemus, sed presso pede sequimur etiam gloriosa primorum Christianorum vestigia, in quorum coetibus quavis hebdomada collecta fuisse caritativa subsidia in gratiam egentium fratrum, testis nobis est S. Paulus. ‘) Porro Eusebius, 2) qui Dionysii Corinthiorum Episcopi litteras, ad Romanos exaratas , comNr. 2587. Catholicorum in Helvetia persecutio. Symbolae pro Clero Curato illarum regionum conferendae. 1) 1. Cor. 16. 1. sq. — 2) Eccl. Hist. 1. 4. c. 23.