Circulares litterae dioecesanae anno 1873 ad clerum archi-dioecesis strigoniensis dimissae a principe primate regni Hungariae et archi-episcopo Joanne Cardinale Simor

IV.

11 Appropinquant dies, quos specialius reparationis nostrae Sacramenta signa­runt, et quos de suorum salute filiorum sollicita s. mater Ecclesia ab ipsius nascen­tis christianae Religionis primordiis singulari apparatu instituit eo fine, ut quia in Chri­sti Salvatoris nostri resurrectione sumus conresuscitati, in ipsius etiam inveniamur pas­sione commortui,1) seu quod idem est, ut reparationis nostrae Sacramentum intelligen­tes, desinamus esse, quod fuimus „expurgantes vetus fermentum,“2) quo intraturi ad paschale convivium, splendeamus veste virtutum. Anno mox praeterlapso pro sacra horum jejunio, mortificationi et poenitentiae consecrandorum dierum exercitatione fru­ctuosius percurrenda, sermonem ad Vos, W. FF. et FF. in Christo dilectissimi, de Ho­ris Canonicis institui, exhibens, quam severo officii vinculo obstringamur, quantis facilita­tis, jucunditatis, impetrandarumque Spiritus Sancti gratiarum rationibus invitemur, immo impellamur, ut quivis nostrum ad chorum fratrum variis in locis per orbem corde consono laetus accurrat, suas in hoc choro vices alacriter complens, bene gnarus, quod per psalmo­diam sacram tam Deum congruentissime laudet, quam spiritualibus cum suis, tum crediti sibi fidelis populi indigentiis optime succurrat. Hac vice ad alterum et praecipuum mini­sterii nostri opus, sanctissimum quippe Missae sacrificium, aciem mentis dirigere, atque officia circa illud nobis omnibus, qui sumus „ministri Christi, et dispensatores mysterio­rum eius“3) incumbentia considerare, expendere et explicare proposui tanto magis, quod ad illud augustissimum Sacrificium summa, ut oportet, cum devotione agendum, juxta mentem Ecclesiae ipsa recitatio divini Officii semper nos praeparet, est necesse; nam docente Urba­no VIII.'i) sacerdos, divinum Officium, et sacrum Altaris sacrificium „habet quasi alas, quas instar Cherubim prisci mystici tabernaculi quotidie pandit ad verum mundi propitiatorium (sacrificium), quasve decet esse plane geminas, atque uniformes.“ Psalmodia sacra est li­men, per quod ad sancta sanctorum ingredimur, est vestitus animae, quo indui­mur, ut requisito cum decore ascendamus ad montem sanctum Dei. Plane igitur con­venire arbitror, ut sermonem de horis canonicis sive de Officio divino habitum, sermo excipiat de sacratissimo Missae Sacrificio, id quod his memoriae passionis et mortis D. N. J. C. sacris diebus tanto suavius, tantoque aptius exequimur, quod divina institutio­1) S. Leo M. serm. 50. — 2)1. Cor. 5, 7. — 3)1. Cori 4, 1.—4) Constit. „Si quod‘‘a. 1634. Sept. 2. ad init Missal, et Breviar. — Nr. 487. De s. Missae sacrificio di­gne, rite, devo­te offerendo.

Next

/
Thumbnails
Contents