Circulares litterae dioecesanae anno 1873 ad clerum archi-dioecesis strigoniensis dimissae a principe primate regni Hungariae et archi-episcopo Joanne Cardinale Simor
IV.
12 ne formati sciamus, „quoties huius hostiae commemoratio celebratur, opus nostrae redemptionis exerceri.“*) Quae circa observantiam s. quadragesimalis jejunii prioribus annis, pro muneris mei ratione constitui, ac indulgendum decrevi, pleno in vigore relinquens, atque nunc iterum omnes ac singulos ad eadem relegans, viva mente recordor consilii, quod S. Josephus a Cupertino Claverio, ad onus Episcopatus delecto, suggessit, nimirum ut si clerum probum et in officiis suis exequendis ferventem habere desideret, duo haec efficere, ac obtinere contendat: primo, ut Clerus divinum Officium pie et assidue recitet, secundo, ut sacrificium Altaris digne offerat. Charitas Dei et ea, qua Vos complector, urget me, ut idipsum a Vobis, seu potius una simul Vobiscum a Deo misericordissimo, memor indigentiarum mearum obtineam. Si enim sacrificium Altaris ad expianda peccata institutum est, primum profecto erit, curare, ne in ipso sacrificio scelus immane committatur; si illud ad cultum supremum, Deo exhibendum est aptissimum, porro curandum erit, ne per offerentem Deus irritetur; si ad gratias pro acceptis beneficiis agendas conformatum est, gratum animum proterva in malo voluntas non suffocet est necesse; si ad impetranda quaevis dona idoneum est, ne fiat, quod S. Jacobus improperat, dicens:1) „petitis, et non accipitis, eo quod male petatis,“ fiatque e contrario, quod Propheta Dei sacerdotibus Israel, jubente Domino, comminatus est: ,,tunc clamabunt adDominum et non exaudiet eos, et abscondet faciem suam ab eis in tempore illo, sicut nequiter egerunt in adinventionibus suis.“3) Vetustissima lex est Sacrificium. Jam inde ab origine rerum humanarum homines Deo per victimas supplicasse testatur sacra Historia, et genti judaicae, divinis legibus institutae, certi decreti sunt in immolandis victimis ritus, ut a carnalibus ad spirituales hostias transiremus.“4) „Cum enim impossibile esset sanguine taurorum et hircorum auferri peccata,“5) „venit in plenitudine temporum Christus, eamque naturam, quam pro nobis accepit, pro nobis obtulit in ara crucis, victima simul et sacerdos effectus; atque ita carnalium sacrificiorum varietate cessante, omnes differentias hostiarum una Corporis et Sanguinis Christi implevit oblatio.“e) Haec semel in cruce peracta quotidie iteratur in Missae sacrificio. Cum enim per Christi mortem Sacerdotium eius non esset exstinguendum, in Coena novissima, ut Ecclesiae relinqueret Sacrificium, quo cruentum illud semel in cruce peragendum repraesentaretur, eiusque memoria in finem usque saeculorum permaneret, atque illius salutaris virtus in remissionem eorum, quae a nobis quotidie committuntur peccatorum applicaretur, Sacerdotem secundum ordinem Melchisedech se declarans, Corpus et Sanguinem suum sub speciebus panis et vin1 Deo Patri obtulit, ac sub earumdem rerum symbolis Apostolis, quos tunc novi Testamenti sacerdotes constituebat, ut sumerent, tradidit, et eisdem, eornmque in Sacerdotio successoiibus, ut offerrent, praecepit per haec verba: „Hoc facite in meam commemorationem.“7) Contra prohibitionem veteris proverbii post Homerum Iliadem scriberet, aut in silvam ligna conferret, qui post eruditissimorum, qui de Dogmatibus scripserunt, virorum opera comprobare vellet, Ecclesiam praelaudato Christi Domini mandato semper morem gessisse, atque quod idem est, in eadem incruentum Corporis et Sanguinis D. N. J. C. Sacrificium semper oblatum fuisse, ut adeo praetensae reformationis auctores, qui s. Missae 1) V. Secreta Missae Domin. IX. posj Pent. — 2) Jac. 4, 3. — 3) Mich. 3, 4. — 4) S. Hieron. in cap. 1. Isai. — 5) Hebr. 10, 4. — 6) S. Leo M. surm. 8. de pass. — 7) Cone. Trid. sess. 22. cap. 1. —