Circulares litterae dioecesanae anno 1872. ad clerum archi-dioecesis strigoniensis dimissae a principe primate regni Hungariae et archi-episcopo Joanne Simor
XIII.
92 gmatis, secundum quod omnes libri Scripturae credendi sunt sacri et canonici. Duplex vero error expresse designatur, ac primo quidem eorum, qui affirmant, libros vel universim, vel aliquos inter illos, quos omnes cum suis partibus Concilium Tridentinum sacros et canonicos esse definivit, primitus scriptos esse tantum ingenio et industria humana, sed propter res, quas continent ab Ecclesia esse approbatos, i. e. inter canonicos relatos et eatenus sacros habendos; dein excluditur alter error contendentium, libros Scripturae sola ratione materiae, quia nimirum continent sine errore veritates revelatas, sacros et divinos dici. Ambas has opiniones erroneas esse ac ideo illas jure merito a Concilio reprobari liquet e sequentibus: Ad Sacram Scripturam, prout haec nomenclatio usurpatur in ipsis Scripturis et ab universa Ecclesia, nullus liber referri ac pertinere potest, nisi qui scriptus sit sub charismate divinae inspirationis; alioquin verum non esset, quod S. Paulus docet, ,,omnem Scripturam esse divinitus inspiratam;“ Ecclesia enim non efficit, nec efficere potest, ut liber humana tantum ope scriptus, evadat scriptus sub divina inspiratione; sed Ecclesia infallibiliter manifestat et docet ex divino apostolica traditione, quinam sint libri inspirati, idque docet ac declarat eo ipso, quod librum accenseat Sacris Scripturis, seu ponat in Canone Scripturarum. Sicut autem Ecclesia, quia infallibilis est, nihil potest definire tamquam veritatem revelatam, quod a Deo revelatum non est: ita ob eandem infallibilitatem nullum librum potest ponere in Canone Scripturarum, qui divinitus inspiratus non est. Nec igitur etiam sufficit ad propriam rationem Scripturae Sacrae h. e. divinitus inspiratae, quod liber contineat sine errore veritates fidei. Non enim Scriptura solummodo ratione materiae, sed ratione originis divina censeri debet. Exclusis his erroribus sequitur dein positiva declaratio catholicae doctrinae, quae est, libros Scripturae esse sacros et canonicos ob rationem originis seu ipsius scriptionis sub inspiratione Spiritus Sancti, ita ut Deum habeant auctorem. Ut adeo modus, quo Scriptura haberi debeat divina,exprimatur hac formula dogmatica: „Deus est auctor Sacrae Scripturae.“ Ad hoc autem, ut Deus auctor sit, requiritur quidem supernaturalis divina actio in humani scriptoris intellectum ac voluntatem. Quaenam vero haec actio sit, strictius non definitur, sed explicationi doctorum relinquitur. Certum est, in tradita inspirationis notione, nec revelationem rerum scriptori factam (si revelatio proprio sensu intelligatur), multoque minus suggestionem aut dictationem singulorum verborum comprehendi velut essentialem et necessariam ad inspirationis conceptum. *) Hanc autem doctrinam „Deus est auctor Sacrae Scripturae“ Ecclesia semper tenuit, atque dudum solemnibus suis judiciis proposuit ac declaravit. Sane in Concilio Car- thaginensi IV. a 436. celebrato praescribitur Capit. I. „ut qui episcopus ordinandus est, antea examinetur etiam de eo — — si novi et veteris testamenti, idest legis et prophetarum et apostolorum unum eundemque credat auctorem et Deum.“2) Eadem quaestio hodie quoque dirigitur ad Episcopum ordinandum, a quo Consecrator quaerit: „Credis etiam Novi et Veteris Testamenti, Legis et Prophetarum, et Apostolorum unum esse auctorem Deum ac Dominum Omnipotentem.“ 3) Eadem doctrina ipsissimis Pontificalis Romani verbis expressa legitur in professione fidei a S. Leone IX. missa ad Petrum Antiochenum. 5) In Symboli V. Franzelin. Tractatus de divina Traditione et Scriptura Romao 1870. — 2) Harduin Act. Cone. T. I. c. 978. — 3) Pontif. Roman. — 5) cit. Harduin T. VI. p. 1. c. 954.