Circulares litterae dioecesanae anno 1872. ad clerum archi-dioecesis strigoniensis dimissae a principe primate regni Hungariae et archi-episcopo Joanne Simor

XIII.

93 lo Graecis in Concil. Lugdunensi II. proposito, haec fides enunciatur: „Credo (credimus) etiam novi et veteris Testamenti, Legis et Prophetarum et Apostolorum unum esse aucto­rem Deum et Dominum Omnipotentem“ *). In Concilio Florentino decreto pro Jacobitis adhuc pressius declaratur: „Sacro-Sancta Romana Ecclesia unum atque eundem Deum ve­teris et novi Testamenti, h. e. Legis, Prophetarum atque Evangelii profitetur auctorem, quoniam eodem Spiritu Sancto inspirante utriusque Testamenti Sancti locuti sunt, quorum libros suscipit et veneratur, qui titulis sequentibus continentur“ (dein recensentur omnes libri, ut in Canone Tridentino etiam occurrunt.) Hoc in decreto dicitur Deus auctor Legis, Prophetarum et Evangelii, quatenus Scriptores omnium librorum Sacrae Scripturae locuti sunt (scribendo nempe ipsos libros) Spiritu Sancto inspirante: proinde talis est inspiratio ad scribendum, ut Deus sit auctor librorum. Denique ipsum Concilium Tridentinum in Sess. IV. hoc Florentinae Synodi decretum respexit ac prae oculis habuit, teste Pallavieino 2). Dubitare itaque non licet, eodem sensu intelligenda esse verba Concilii Tridentini: „omnes libros tam veteris, quam novi Testamenti, cum utriusque unus Deus sit auctor -------suscipit et veneratur.“ E adem est SS. Patrum doctrina, qui ipsi quoque unanimi suo consensu tradunt li­bros S. Scripturae inspirante Spiritu Sancto conscriptos esse ita, ut Deum habeant aucto­rem. Patrum testimonia recensere longum foret. Sufficiat provocasse alios inter Theologos ad Tractatum de divina Traditione et Scriptura Joannis Bapt. Franzelin S. J. in Col­legio Romano Professoris, qui postquam SS. Patrum in hanc rem testimonia in medi­um protulisset, sic concludit: „Patres, quorum luculentam doctrinam et testificationem adduximus, sunt ex diversis Ecclesiis et ex omnibus aetatibus a primo usque ad septi­mum saeculum. A saeculo I—III. Clemens Romanus, Justinus M., Athenagoras, Theo- philus Antiochenus, Irenaeus, Hippolytus, Anonymus Eusebii, Clemens Alexandrinus, Origenes, Thomas. A saeculo IV—VII. Athanasius, Gregorius Nazianz., Ambrosius, Hieronymus, Augustinus, Chrysostomus, Theodoretus, Patres Concilii V., Cassiodorus, Gregorius M.“ Jam praemissis Ecclesiae solemnibus judiciis, et indicatis SS. Patrum testimo­niis non aliud exprimitur, quam quod Christus ipse et Apostoli de Scripturae libris do­cuerunt et tradiderunt; suo nempe Scripturas citandi modo clare docent, textus, quos citant, habere Deum auctorem. „Non legistis, inquit3) Christus, quod dictum est a Deo dicente vobis: ego sum Deus Abraham.“ Sed Judaeis haec verba non sunt dicta, nisi quatenus scripta sunt, ergo qui haec verba dixit per Scripturam, Deus est. Et alibi: „Quo­modo David in Spiritu (utique Sancto) vocat eum Dominum dicens: dixit Dominus Do­mino meo.“ 4) David in Spiritu vocat, tempore praesenti, quod non potest intelligi nisi de verbis, ut scriptis. „Oportet impleri Scripturam, quam praedixit Spiritus Sanctus per os David“. 5) „Domine, qui Spiritu Sancto per os patris nostri David pueri tui dixisti: quare fremuerunt gentes etc.“ 6) „Deus promiserat (Evangelium) ante per Prophetas in Scripturis Sanctis.“ 7) „Deus terminat (definit) diem in David dicen­do.“ 8) Sed etiam simpliciter Scriptura Sacra ponitur pro ipso Deo loquente, quod fieri nequit, nisi quatenus Deus est auctor Scripturae et loquitur per illam. „Provi­1) ibid.T. VII. c. 695. — 2) 1. VI. c. 11. n. 11. — 3) Matth. 22, 31. — 4) ib. v. 43. — 5) Act. 1, 16. — 6) ib. 4, 25. — 7) Rom. 1, 2. — 8) Hebr. 4, 7.

Next

/
Thumbnails
Contents