Circulares litterae dioecesanae anno 1872. ad clerum archi-dioecesis strigoniensis dimissae a principe primate regni Hungariae et archi-episcopo Joanne Simor
XIII.
86 feetionis et beatitudinis pro Deo ipso contineatur in creatione, quod sine illa deesset. Iccirco dicitur mundum a Deo creatum fuisse non ad augendam suam beatitudinem, nec ad acquirendam perfectionem creatum fuisse. Sed 2. etiam illorum error excluditur, qui affirmant, finem in creando fuisse tantummodo felicitatem et bonum creaturae, non autem Deum creasse, nec potuisse creare mundum ad suam gloriam, quia hoc studium gloriae, aiunt, esset repugnans divinae sanctitati. Quod utique est falsissimum. Nam Deus quidem omnino sibi debitum honorem a creatura postulat, et postulare debet; verum plane non ideo, quod ipse eo ad beatitatem indigeat, sed eapropter, quoniam semet ipsum negare, et quod per naturam creaturae postulatur, ipse nolle non potest. „Quoniam Deus, docet S. Thomas, creaturam vult; vult ipse, ut ipsa eum glorificet,“ i. e. Deus entia finita ad suam gloriam creavit, verum ea non suae gloriae causa creavit. „Deo velle finem, continuat S. Doctor, non est causa volendi, sed tamen vult ea, quae sunt ad finem, ordinari in finem. Vult ergo esse hoc propter hoc, non autem propter hoc vult hoc.“ ‘) Quemadmodum itaque Deus in creaturis se infinite perfectum, omnipotentem rerum omnium Dominum, benignissimum Patrem, atque mundi Rectorem, et Legislatorem sapientissimum et sanctissimum, Judicemque futurum ostendit: ita etiam creaturae, Deum ut huncce manifestare, et rationales ac praeditae libertate ut talem agnoscere, revereri, diligere, atque eius sanctissimam voluntatem adimplere, hacque ratione se perficere, et gloriam Dei (externam) promovere obligantur. Placet, quod observat citatum Concil. Provinc. Coloniense 2): „Neque ex hoc existimandum est, detrahi aliquid Dei in nos bonitati. Nam bona nobis collata, quum ad Dei referuntur gloriam, non minuentur, imo quo studiosius per ea nos Dei gloriam quaerimus, eo magis ditescimus ipsi; nec Deus ita suam in mundo intendit gloriam, quasi ex ea aliquid, quod non habeat, boni acquirat, quum id solum velit, quod rectus ordo exigit.“ (S. Thom. I. 2. q. 114.) 6. Quae tertio Articulo Capitis huius dicuntur, contra illorum errorem diriguntur, qui ordinem rerum a Deo semel fixum esse somniant ita, ut mundus Deo prorsus non indigeat. Naturalistarum et Seminaturalistarum quorumdam recentiorum error hic est, quorum quoque posteriorum errorem tangunt ultima Articuli huius verba; isti enim docuerunt, Deum in gratiam libertatis humanae scientia eorum, quae libera creaturarum actione futura sunt, se quasi abdicavisse. 7. Capiti adjunguntur numero 5 Canones contra eos directi, qui errorem doctrinae in capite declaratae oppositum tenent, et quidem Can. 1. dirigitur contra Atheistas, 2. contra Materialistas, 3 et 4. contra Pantheistas, Can. 5. praeter Atheos, Materialistas, Pantheistas? mundum non esse creatum comminiscentes, porro illi feriuntur, qui a Deo mundum non voluntate ab omni necessitate libera, sed tam necessario, quam necessario amat se ipsum, neque ad gloriam Dei fuisse conditum, asserunt. 8. Jam Patres Concilii Nicaeni Generalis I. in eos , qui propositam in Symbolo catholicam de Filio Dei doctrinam non receperunt, sed errorem illi contrarium tenere comperiebantur, anathema pronunciaverunt, ad calcem Symboli declarantes sic: „Eos autem, qui dicunt: Erat aliquando quando non erat, et antequam nasceretur, non erat, et quia ex iis, quae non sunt, factus est; aut ex alia substantia vel essentia dicunt esse, vel creatum, vel mutabilem, vel convertibilem Filium Dei; anathe- 1 1) 1. q. 19. art. 5. - 2) p. 30.