Circulares litterae dioecesanae anno 1872. ad clerum archi-dioecesis strigoniensis dimissae a principe primate regni Hungariae et archi-episcopo Joanne Simor

V.

47 modia unum et praecipuum illorum oificium est, ita ut ad alia non sufficere ipsis liceat, ad hoc deficere prorsus numquam liceat. Sed qui ad curam animarum deputati, aut in aliis ecclesiasticis officiis consti­tuti estis, nolite umquam cfolivisci, quod post occupationes, functiones curae pastoralis, ad quas a populo vocaminor, Officium divinum omnes alias domesticae, oeconomicae, po­liticae vitae, aut scientiarum occupationes praecedat, et ad curam animarum ipsa Officii recitatio spectet. Hoc studiosus animadverto, quia, qui defectu temporis sese excusant, Officii divini persolutionem quasi arbitrio relictam, aut gratiam Deo praestandam considerare videntur, non autem sub vinculo peccati adimplendam obligationem. Et si functiones curae animarum aliqua die per annum ad cumulum accreve­rint: numquid ideo a recitatione per totum annum uná aut altera operosa relevabit dies? Aut si in Matutino percurrendo functio pastoralis impediverit, numquid negligen- dae erunt aliae horae minores, ad quas persolvendas non deest tempus? Quis relevabit unius diei aegrotum a labore totius anni? Quis revelabit debitorem a persolvenda tota capitali summa, quia tantum unam partem praestare potest? Negotia raro crescunt ad cumulum, ita, ut exceptio sit a regula: impedita una dies mittit ad Officium devotius persolvendum sequenti die. Et si revera tam operosa esset caritas pastoris animarum, ut ab aurora ad seram noctem praeceptis curae pastoralis functionibus implicata teneretur: Ecclesia non appella­ret officium contra caritatem pastoris, qui recte ad caritatem mittitur; sed casus iste multis numquam, paucis, et admodum raro occurrit; et tunc etiam licebit media hora citius e lecto surgere, media hora tardius cubitum ire; licebit quaedam, quae ad delectationem sunt, decli­nare, et erit tempus divino vacandi Officio. Hic morbus est orare nolentium, unius diei ne­gotiis centum dies contegere, et ut jucunda numquam emaneant, ante omnia Officium divi­num negligere: ut adeo potius miranda sit simplicitas mendacii, qua mentitur iniquitas sibi ipsi, quam moles functionum curae pastoralis, quae praetenditur. Quis operosior, quam Apostoli et sancti patres ? quis tantis implicitus, ut S. Bernardus, qui e cella monachus negotia Ecclesiae et regum disposuit, et tamen de­fectu temnoris ad psalmodiam numquam laboravit. Revocetis in memoriam immensos pro Christo susceptos labores a SS. Ignatio, Francisco Xav., Carolo Borrom., Philippo Ner., Francisco Sal., Yincentio a Paula, memineritis eruditissimorum Bartholomaei a Martyribus, Bellarmini, Baronii, Petri Cardinalis Pázmány, Fenelonii, Bossueti, Mabillonii, aliorumque infinitorum, qui pro Ecclesia Sancta Dei et salute animarum diu noctuque difficillimas ope­ras exantlaverunt, quin vel una die praetexta occupationis orationem Breviarii omiserint. Hi, aliique viri, quorum nomen legio, mole negotiorum vere oppressi, fatigatae menti refo- cillationem in recitato divino Officio praebuerunt. Multa negotia relegant nos ad orationem, non autem arcent. Ora, et plura agendo par eris, quanto enim plura et majora instant perficienda, tanto plus consilio Spiritus Sancti indigemus, quod orantes cbtinemus. Ad multa vocata mens recollectione plurimum eget, ne multa faciens, omnia male faciat. Meli­us est autem parum bene, quam multa male facere. Nec de Christo Domino scriptum est, quasi omnia fecisset, sed scriptum est, quod, quae fecit, bene fecerit. Sit animus Deo devo­tus, inter plurima negotia interponet ad vices horae quadrantem, et officia curae animarum, et Officium pensi diurni bene absolvet; ut enim 14 horis, a matutina 6-a, usque ad 10-ana

Next

/
Thumbnails
Contents