Circulares litterae dioecesanae anno 1872. ad clerum archi-dioecesis strigoniensis dimissae a principe primate regni Hungariae et archi-episcopo Joanne Simor

V.

48 / noctis unam horam, it hanc in partes divisam propter cumulum agendorum invenire non posset, nullus umquam sanae mentis credet. Conveniant ad januam pastoris multi e plebe, etiamsi quolidie, videant, aut sciant illum orare, quadrantis horae requiem lubenter dabunt illi; procedat labor duabus horis, alium quadrantem concedent: et tiet in populo non tam pastoris, quam angeli cura et labor in populo. Quare omnibus et singulis qui defectu tem­poris defectum pensi diurni contegere satagunt, non excusationes quaerere, sed poenitentiam de scelere suadeo, ut salvent animas suas. Qui vero in obscuritatem Breviarii, et in specie Psalmorum invehuntur, hi se ipsos accusant. Cum enim ipsi, vi muneris sibi collati, ad scrutandas Sacras Scripturas, qua­rum nobilissimam partem Psalmi efficiunt, teneantur, omni sibi conatu adnitendum esse sci­re debent, et in lege Dei meditandum sibi esse die ac nocte. Id vero procul dubio sme gra­viore virium adstrlctione 'facere poterunt, modo illud tempus, quod profanae lectioni et inutilibus saepe colloquiis impendunt, studio Psalterii consecrent, vel parcius quaerant mun­dum et concupiscentias ejus, e quibus ceteroquin juxta verissimam V. Thomae a Kempis observationem minores in spiritu redibunt. Hanc Sacerdotum, „quorum labia custodire de­bent scientiam“ de difficili divini Officii sensu quaerimoniam refellunt illae Virgines, Vi­duae et Matronae, quas ad Psalterii frequentem lectionem SS. Ambrosius, Hieronymus et Augustinus hortabantur. Audiant haue excusationem rectius accusationem sui proferentes S. Augustinum, dicentem: *) ,,Omissis igitur et repudiatis nugis in divinarum Scripturarum consideratione et tractatione pascamus animum, atque potemus, vanae curiositatis fame ac siti fessum et aestuantem, et inanibus phantasmatibus tamquam epulis pictis frustra refici satiarique cupientem.“ Denique instant: Sacerdos alioquin memor erit vocationis suae, et sine horis ca­nonicis vacabit officiis pietatis. Sed vero Officium canonicum orationibus propiio susceptis arbitrio sarciri, compensarique nequit. Illud enim lege Ecclesiae gravissima, cui nos dum sacris initiaremur ordinibus, sponte et ultro subjecimus, exsolvendum incumbit: quidquid ergo oramus aliud, si negligamus quod lege jubemur, peccato fimus obnoxii. Et quod tan­dem precationis genus illi placebit, qui Breviarium, quod tot Sanctis fuit iu deliciis, fastidi­vit? An non verendum, ue ille omnem pietatem exuat, et nihil prorsus oret ? Quod qui­dem vir pius et doctus asserere non dubitavit, scribendo: 2) nEx numero eorum, qui Breviarium contemnunt, vix unum deteges, qui aliis pietatis exercitiis sedulo incumbat.“ Tristis comprobat experientia, et propria infelici um idmodi Sacerdotum oris confessio, prae- laudatum virum vere scripsisse. Multa praestantiae Officii divini argumenta adtuli Vobis VV. FF. et FF., tandem ultimam praestantiae huius notam profero, quae in se hanc orationem praecipue commen­dat, efficitque nobis jucundissimam. Ministri Ecclesiae per Europam, Asiam, Africam, Americam, Australian! et innu­meras insulas dispersi, ejusdem Ecclesiae ministri, nomine ejusdem Ecclesiae recitamus Officium divinum; ubique eadem Ecclesia orat ore nostro, omnes unum orantium chorum efficimus, non corporibus, sed spiritu et ministerio conjuncti, communionem sanctorum ha­bentes, mente cum senioribus postrati coram Agno, „cui benedictio, et honor, et gloria, 1 1) De vera relig. c. 51. — 2) Stapf. Th. Mor. T. II, edit. a. 1832.

Next

/
Thumbnails
Contents