Circulares litterae dioecesanae anno 1872. ad clerum archi-dioecesis strigoniensis dimissae a principe primate regni Hungariae et archi-episcopo Joanne Simor
V.
46 habuerant: quae forma psallendi Romana apud nos in concilio nationali Tirnaviae celebrato, anno 1630. introducta est; cum jam prius ad unum omnes Regni Episcopi et Praelati, omniaque Capitula, uno excepto, Breviarium et Missale Romanum pro usu adhibuerint, prout legere est in propositione Petri Cardinalis Pázmány ad consultandum Synodo exhibita. *) „Si una fides est, scribit S. Siricius, manere debet etiam una traditio; si una traditio est, ur.a debet disciplina per omnes Ecclesias custodiri;“2) et S. Coelestinus: „legem credendi lex statuat supplicandi.“3) Hinc est, quod Summi Pontifices stabilitatis in formulis precum tenacissimi custodes fuerint. Liturgia enim et ejus preces fidem nostram exprimunt: quorum itaque una est fides, expedit, ut una sit etiam vox in oratione. E ritibus et sententiis liturgicarnm precum potentissimum argumentum petebatur ad demonstrandam veritatem fidei, aut determinandum sensum dogmatis: ut adeo libri liturgiái, quoad singulam sententiam, quoad singulum saepe vocabulum, quemadmodum particula „filioque“ perhibet, publicum, antiquitatis jure constabilitum traditionis documentum praebuerint ac praebeant. Ecclesia, quae spiritum fidei simul et precum habet, fidem suam felicissime in precibus suis expressit, addens quaedam, quae necessaria errori protestatio fuerant. Ideo et universalis, et immobilis custodiebatur Liturgia. Comitantur liturgicae preces celebrationem sanctissimorum fidei nostrae mysteriorum, sunt vehiculum laudum divinarum, propugnaculum fidei, arma haeresim profligantia; antiquitate originis insignes; vere principale signaculum religionis nostrae, ita, ut qui liturgiáé ritus aut preces mutari debere clamaverunt, cum novitate formae, novitatem erroris sui ad Ecclesiam invehere studuerint. Antiqua liturgia semper conjunctim cum antiqua fide displicuit. Quibus precibus antiqua saecula pietatem suam, nostra longe maiorem, nutriverunt; si haec pietas optatur, rejecta mutatione, antiquae formulae nutrimentum teneatur. Preces hae, vere nutrimentum fidei nostrae sunt: cum s. matre Romana Ecclesia unam fidem tenemus, unam eamdemque comprecationem habendo, simul unitati fidei consulimus. Contra importunas mutationum ulteriorum molestias audiatur Carolus Magnus, doctissimus de rebus ecclesiasticis scriptor: „A Romanae Ecclesiae sancta et veneranda communione nostrae partis numquam recessit Ecclesia: estei etiam in psallendi ordine copulata, ut non esset dispar ordo psallendi, quibus erat compar ardor credendi, et quae unitae erant unius sanctae legis sacra lectione, essent etiam unitae unius modulationis veneranda traditione, nec sejungeret officiorum varia celebratio, quos conjunxerat unicae fide1 pia devotio.“4) Non est mihi VV. FF. et FF. voluntatis propositum exceptiones vanas refellere, sed rationes venerationis, documenta amoris ad pie et studiose recitandum Officium divinum vestris animis suppeditare: unius tamen alteriusve exceptionis recordari compellor, ac primo illius, qua nonnulli defectu temporis negligentiam suam in persolvendo divino Officio excusare connituntur. Fratres! numquam deest tempus amanti Deum. Choro adscripti non habent excusationem deficientis temporis, quia divina psal1) Péteríy Notit. Concil. par. 2. — 2) Coustant, Epist. RR. Pont. p. 692. — 3) Harduini, T, 2. p. 798. — 4) Harzheim, Concil. Germ. T. 1.