Circulares litterae dioecesanae anno 1872. ad clerum archi-dioecesis strigoniensis dimissae a principe primate regni Hungariae et archi-episcopo Joanne Simor
V.
De hoc Oificio divino, ita comparato scripsit s. Basilius: „Psalmorum liber quidvis ex omnibus in se complectitur, quod usui sit omnibus, historicam continet narrationem, leges sancit vitae sanctius instituendae, cuique agenda praescribit et submonet. Utque semel omnia, hic liber bonae omnis doctrinae uberrimum quoddam est et commune promtuarium. Quid non hinc possis edoceri? non fortitudinis magnificentiam? non exactam severitatem justitiae? non temperantiam vel ipso aspectu venerabilem? non absolutam perfectionem prudentiae ? non poenitentiae formulam? non modum patientiae? non denique, quidquid dicere possis de genere bonorum ?“’) Antiquissimam esse in Ecclesia consuetudinem gesta Martyrum et Confessorum litteris mandandi et publice in coetibus sacris legendi, testis omni exceptione maior est S. Cyprianus 2), quam consuetudinem probaverunt Patres Africani. 3) Universalem illam in Ecclesia fuisse probant de Romana quidem S. Gregorius M. 4) Hadrianus I. 5); de Gallicana S. Caesarius Arelatensis, 6) cursus item gallicanae Liturgiáé a Mabillonio editus; de Hispana Braulio praefatione in vitam S. Aemiliani et liturgia Mosarabica, quae peculiarem habet pro cujuslibet Martyris vel Confessoris memoria praefationem in Missa, quae praefatio est velut brevis historia gestorum illius, cujus memoria ea die colitur. Quis itaque miretur Ecclesiam hunc morem deinceps quoque semper retinuisse, et hodiedum tam in Officio divino, quam in Missa retinere. Sane sanctitas una est e notis verae Ecclesiae Christi, quae quamvis similis sit sagenae missae in mare et ex omni genere piscium congreganti 7) tamen illam in suis etiam membris electis sanctam semper fuisse et sanctam esse dubitari nequit, et Historia abunde testatur. Ipso saeculo XVI., quo depravatos fuisse multorum tam de Clero, quam de populo mores et lugemus et fatemur, nihilominus splendidissima Ecclesiam illustraverunt sanctitatis exemplaria, puta: S Joannes a Cruce, S. Theresia, S. Angela Mericia, S. Carolus Borrom. S. Philippus Ner. S. Petrus de Alcant. S. Caje- tanus, S. Ignatius Loj. S. Franciscus Xav. S. Pius V. B. Petrus Canisius et alii, manifesto indicio, Ecclesiam horum Sanctorum parentem corruptam non fuisse, et non illam, sed hominum mores, hominum malitiam reformatione indiguisse, quippe quae efficacissimis vitam sancte instituendi mediis, quae Ecclesia Catholica semper praebuit, uti ac frui noluit. Floribus Ecclesiae nec rosae, nec lilia defuere unquam. Qui flores hos e Breviario tota reclamante antiquitate ejectos vellent, vereor, ne per se ipsos probent ad eam se classem pertinere hominum, de qua scribit S. Paulus: 8) „Animalis autem homo non percipit ea, quae sunt Spiritus Dei: stultitia enim est illi, et non potest intelligere.“ Nihil religio Christiana sanctius, nihil habet augustius, quam Sacrificium Altaris, quippe quod spectata rei substantia, unum plane idemque est cum sacrificio illo, quod in plenitudine temporum in monte Calvariae consummatum fuit; nam ut docet Concilium Tri- dentinum: „In hoc sacrificio Missae idem ille Christus continetur, et incruente immolatur, qui in ara crucis semel cruente se ipsum obtulit“. 9) An igitur ullum dari potest eminentius officii genus eo, quo Sacerdos novae legis Missam celebrans defungitur? Quod qui- 1 1) Praef. seu Homil. in Psalm.—2) epist 37. ad Presb. et Diae. — 3) V. codic. Afric. c. 46. apud.. Labb. Cone. T. 2. — 4) epist. 29. I. 7. — 5) epist. ad Carol. M.— 6) Serm. 300. in append. Oper. S. August. — 7) Matth. — 8) 1. Cor. 2, 14. — 9) sess. 22. de sacrif. miss. c. 2.