Circulares litterae dioecesanae anno 1872. ad clerum archi-dioecesis strigoniensis dimissae a principe primate regni Hungariae et archi-episcopo Joanne Simor

V.

38 fitens reus est, ipse confessariiis quoque reus fieri non vult. Gravis autem culpae reatum contrabet in se confe'sarius, qui interveniente vel unius diei omisso Officio, poenitentem absolvit, quin ad restitutionem obligaret. Absolutio talis nihil prodest poenitenti, quia non remittitur peccatum, si non restituatur ablatum, nocet autem absolventi. Multum est, si confessariiis de propriis possit respondere, cur aliena peccata gravia in se conciret, quin poenitentibus quidquam prosit? Nulla hic excusatio, nulla comperendinatio potest interponi, quia, quousque justitiae non fuerat satis factum, misericordia Dei ad animam poenitentis non potest ha­bere accessum. Beatus, qui parsimonia collegit, ut restituere possit: miser in peccato, miserior * erit adhuc in judicio, etiamsi reconciliatus mortem obiverit, quia suppliciis post mortem ultimum reddere debebit quadrantem. Confessarii, si nolint de datis absolutionis sententiis sarcinam componere, qua ipsi mergantur in profundum, et poenitentibus suis, et pauperibus, et fabricis Ecclesia­rum, et disciplinae canonicae maxime proficuam poterunt navare operam, si sacramen­tum poenitentiae sacerdotibus benefieiatis, quemadmodum lege divina compelluntur, ad­ministraverint. Restituat statim , si potest, restitutionem promissione sua spondeat, si statim facere non potest; restituat per partes, qui totum restituere non potest. Quantitas fructuum beneficii, tempus omissae recitationis exquirenda, quantitas et tempus restitutionis, et modus per confessarium presse determinanda sunt. Judex est eonfessarius, ille judicet, vindex est, ille vindicet laesam legem: anima, et salus animae ejus in hoc, an sit fidelis minister sacramenti, aut vero cum poenitente suo irrideat Dominum nostrum Jesum Christum. Salvet poenitentem, salvet seipsum, salvet disciplinam canonicam confessari- us. Bene dixit S. Pius V. pontifex: da bonos confessarios, et mundum reformabo! Perduxi Vos VV. FF. et FF. ad originem psalmodiae divinae, comesque fui Vobis in perlustranda vi legis, qua omnes sacerdotes Dei, ordinem majorem aut beneficium habentes, sub onere peccati gravis, et refundendorum in fabricam ecclesiae vel paupe­rum usum fructuum beneficii tenemur ad canendum in choro, vel recitandum cursum divi­ni Officii, quovis die et devote, quia oratio, et studiose, quia officium est. Non est usus soci­etati cuipiam conformior, quam qui cum ipsa societate, et e societate ipsa nascitur. Cum Ecclesia, et e corde Ecclesiae nata est psalmodia, et vis legis, qua ejus ministri ligantur. Usus, qui cum ipsa societate nascitur, evadit spiritus vivificans ipsius societatis, quo vigente et operante vivit, quo attenuato aut mortuo, ipsa qucque societas viribus deficit et ad inter­itum propellitur. Eadem res est cum Ecclesia, et Officio divino. Ecclesia quidem interire non potest, quia promissione divina ad terminos temporis extremos fulcitur; sed interit, emoritur spiritu ipse ejus minister, quando persolvere Officium divinum negligit, quemadmodum quodvis membrum corporis, quod sanguinem e toto corpore non recipit, nec in alia membra refundit, mortuum esse dici debet. Proprie itaque non quaeritur, qualis sit lex, qua tenemur ad persolutionem Officii divini, sed credimus ne Deum esse sanctum, et esse judicem ac criminis vindicem? ad quem, cum penso servitutis nostrae properamus probi, et a quo, ne­glecto penso, elongamur maledicti: ut adeo omnis sermo de divina psalmodia recidat

Next

/
Thumbnails
Contents