Circulares litterae dioecesanae anno 1872. ad clerum archi-dioecesis strigoniensis dimissae a principe primate regni Hungariae et archi-episcopo Joanne Simor
V.
39 in quaestionem: credis ne, speras ne vitam aeternam ? Ecclesia Dei non potest non orarey quia oratio est res decretorum Dei aeternorum, vis cooperans cum providentia divina, est unum et praecipuum in oeconomia salutis momentum: non orat autem Ecclesia, nisi per suos ministros et fideles. Hoc orationis momentum, separatima viriculo Officii, jam potenter pulsat voluntatem nostram, ut officio psalmodiae vacantes, spiritu fidei, spiritu Ecclesiae vivamus, non nomine dumtaxat, sed re quoque ecclesiastici, consilia decretorum divinorum orationibus nostris tum fulcientes, cum adimplentes. Cordi ingenuo, cordi pio, cordi fidei pleno suffcit haec alta Officii divini consideratio, non tantum ut illud numquam negligat, sed potius ut adstrictum se illi esse gaudeat, et consiliis divinis in Ecclesia sedulus respondeat. Hinc cognoscitur nobilitas et dignitas precum Officii divini, ita, ut eidem nulla alia oratio par inveniatur. Sententiae enim, immo etiam vocabula passim a Spiritu Sancto cordibus et ori electorum ad hoc Dei virorum indita fuerunt. Moses, David, et alii psalmorum auctores certe a Spiritu Sancto moti proruperunt in verba ista. Apostoli a Deo inspirati confecerunt scripta, quae legimus, tamquam epistolas a Deo missas; Ecclesia tamquam orationis et pietatis magistra, in coordinando divino Off.cio numquam dono timoris, dono pietatis, dono consilii, dono sapientiae Spiritus Sancri caruit, qu<> Dens dignius laudaretur, et inopiae hominis abundantius consuleretur. Fons precum proinde est ipse Deus, formula ab illo data , hoc ipso nobilissima, dignissima. Psalmi et cantica ab antiquis accepta et ad vitam christianam transplantata sunt; immo vero, quidquid spiritus pietatis et timoris Domini a saeculis produxit; quidquid copia gratiarum effusi in Apostolos et primos fideles Spiritus Sancti ad cultum Dei protulit; quidquid non discedens ab Ecclesia idem Spiritus Sanctus in sanctis viris operatus est: totum hoc in Officio divino, tamquam ad concham ecclesiasticam confluens conservatur. Altius consurgit sidus dig ii tatis Officii divini, si, quod orationibus proprium est, meritum boni operis et vis impetrandi ad rationem vocetur. Oratio cuivis borio operi par quoad hoc, quod meritum pariat coram Deo: quanto praestantius est opus bonum, tanto praestantius est ejus meritum;1) preces Officii divini inter quasvis preces privatas praestantissimae, cunctis his majus meritum pariunt nobis. Haec est autem Christiana negotiatio, a Christo Domino commendata: paucis plurima lucrari. In orationibus Officii divini, si ceu bonum opus considerentur, paucis plurima lucra congerimus ad animam nostram, quia praestantissimam, dignissimam orationem persolvimus. Séd proprium est orationi, vis impetrandi; quia Deus promisit se propitium fore recte orantibus. Quia sacerdos non suo, sed Ecclesiae nomine orat in Officio; quia ore ejus Ecclesia orat; Ecclesia, autem, nisi sanctissime, nisi rectissime, orare non potest: ideo modus orandi in Officio divino generatim in se perfectissimus dici debet. Psalmodia est cultus divinus publicus, est liturgia ecclesiastica: id o liber Officii divini est liber Ecclesiae, liber liturgicus, liber cultus divini, in quo plurima fidei mysteria latent et formulas 1) Suarez, de gratia 1. 12. c. 21. p. 460. 4* (