Circulares litterae dioecesanae anno 1872. ad clerum archi-dioecesis strigoniensis dimissae a principe primate regni Hungariae et archi-episcopo Joanne Simor
V.
25 addictos, „ut jam arator stivam tenens loco amatoriarum cantionum Alleluja caneret, sudans messor psalmis se avocaret, et curva attendens falce vinitor aliquid Davidicum cantaret.“ Justinianus imperator in edicto suo clericos segnes illo argumento carpit, quod hoc idem populus sub cura salutis se facere debere credat: „Si enim multi laicorum, ut animae suae consulant, ad sanctissimas Ecclesias confluentes studiosi circa psalmodiam ostenduntur: quomodo indecens non fuerit, clericos ad id ordinatos non implere munus suum?“ *) S. Chrysostomus populum ob neg igentiam corripiens ait: „Non ideo facta est nox, ut per totam dormiamus et otiosi simus. Ecclesia Dei mediis surgit noctibus. Surge et tu. — Inflectitur Deus nocturnis precibus, si quando tu quietis tempus facias lamentatorum tempus.“2) Propter pericula tamen excessuum, qui multiplicatis fidelibus committi poterant, Ecclesia cessit, ut populus ad vigilias nocturnas non conveniret; S. Augustinus suasit, ut mulieres de nocte domi maneant, diurnis tantum officiis attentis; Concilium Eliberitanum autem can. 35. eas a noctis psalmodia prorsus prohibuit; S. Joannes Chrysostomus viros severe hortatur ad concentus nocturnos, mulieres tamen domi orare jubet. 3) Tardius plebem, laboribus distentam, nec ad diurna officia invitavit, manente vinculo legis dumtaxat pro dominicis et festis diebus. Riculphus, episcopus Suessionensis in Gallia, ad annum 889. in regulis haec constituit: „Invitate parochianos vestros, ut si ad alios cursus venire non sufficiunt, saltem missas audire frequenter studeant, et dominicis atque aliis diebus festis vesperas, matutinas et missas frequentare non intermittant.“* 4) Psalmi tamen, et preces Officii divini remanserunt porro preces populi, quando is pietati sive domi, sive in Ecclesia vacabat. Libri enim precum, quemadmodum hodie coaptatos videmus, ut in illis vix aliquid de psalmis, et de publicis Ecclesiae precibus inveniatur, et populus aliud oret, quam sacris operans sacerdos, duobus saeculis non sunt antiquiores. Veteres idmo- di libri, quos instar thesauri custodimus, et qui ornatissimi ad usum regum aut principum scribebantur* psalterium cum precibus missae ferunt. Oppido tamen falleretur, qui existimaret morem psallendi, et totum divinum Officium persolvendi mox apud omnes laicos eviluisse. Imo vero, teste Historia, mos ille a plurimis porro frequentabatur. Multorum principum palatia quovis die a psalmodia divina resonaverunt. „Psalmus cantatur ab Imperatoribus“, scribit S. Ambrosius5); idem de Ca- rolo V. Imperatore, eiusque filio Philippo II. Hispaniarum Rege aliisque principibus legimus. In actis visitationis capituli Strigoniensis anno 1397. legimus reges stirpis Árpád ita coluisse choros psallentium, ut se canonicos Strigonienses ad titulum compellaverint: ^Praefati domini de capitulo dixerunt, haec sunt documenti verba, se audivisse a senioribus suis, quod regia et reginalis majestates ex ferventi devotione, quam habuerunt ad stam Ecclesiam et eius canonicos et servientes, voluerunt denominari canonici ecclesiae Strigoniensis, sine* praebendis tamen.“ 6) S. Stephanus rex, in nocturnis vigiliis psallentium choris intermixtus oravit, ubicumque capitulum aut monasterium invenit. Nitriam profectus, et nocte in ecclesia s. Emerani chorum ingressus novem canonicos psallentes invenit, cum iillis concinit, et in memoriam eisdem ad sublevandam inopiam donationes regias contulit l) Apud Roskovány. Coelib. et Brev. T 5. — 2) Homil. 26. in Act. Apóst. — 3) Homilia3. ep. ad Hebr. — 4) Roskovány. 1. c. — 5) Praefat. in Psal. — 6) Legi potest apud Roskovány. 1. c.