Circulares litterae dioecesanae anno 1872. ad clerum archi-dioecesis strigoniensis dimissae a principe primate regni Hungariae et archi-episcopo Joanne Simor
V.
24 versio, Vulgatam SS. Bibliorum editionem ingredi non potuerit,sed retenta fuerit antiqua e septuaginta Interpretibus facta versio, ab eodem S. Hieronymo modice correcta. Qua de re audiendus est Valtonus: l) „Certum est psalmorum librum in Vulgata non esse ex Hieronymi versioné ex Hebraeo, licet psalmos ex Hebraeo verterit et inter eius opera versio illa exstet, sed esse ex antiqua versioné 70, secundam Luciani martyris emendationem. Hunc librum recensuit Hieronymus, jussu Damasi pontificis, et Romae receptus est, ut supra indicavimus; quia vero psalmos e quotidiano usu, et quia in templis quotidie decantati, prae caeteris scripturae partibus, etiam vulgus memoriter tenebat, ita ut mutatio sine gravi offensa populi fieri non posset, ideo psalmi in Vulgata secundum antiquam editionem retenti.“ Populo fideli acceptissimum fuisse sacrum psalmodiae Officium comprobat astutia Juliani apostatae, qui ut plebi ad defectionem a fide Christiana insidias strueret, jussit, ut sacrificuli hymnos in fanis cum plebe pagana concinerent.1 2) # Mos perhibet, quid fieri soleat, sed potest etiam vinculum legis parere omni lege scripta severius et potentius. Morem psallendi non fuisse arbitrarium dumtaxat, ob quem primi fideles Christi, episcopi et clerici laudari mererentur; sed fuisse talem, qui instar severissimae legis omnes omnino ad idem agendum obstringeret, copiosissima documenta, ad dies nostri temporis per seriem non interruptam decurrentia abundantissime comprobant; quoniam universalis ille mos in Ecclesia tamquam opus Deo debitum, quod intermittere nefas, tenebatur, et ea cum animi intentione ac consilio, ut quod tunc factum fuit, ab omnibus, et per omnia saecula fieret, et perageretur. Hinc plurima sanctorum patrum cohortatio, ut populus psalmodiam studiose concelebret. „Curate, scribit S. Ignatius ad Ephesios, ut saepe cum episcopo conveniatis, atque cum ipso easdem preces offeratis, ad gratias illi agendas propter sua dona, atque ad ipsum glorificandum.“ „Nos gregatim coram Deo nos sistimus, ait Tertullianus in sua Apologia a), ut nostris communibus precibus ipsius gratias, atque favores extorquere vellemus: haec enim conspiratio, atque vis ipsi grata est.“ ,,Omnes Christi fideles, statuit Can. Arab. 17. Concilii Nicaeni I., ad septem tenentur singulis diebus orationes. Monachi observantiores sese statuto obstrinxerunt, has ^ canonicas horas persolvere cum adorationibus, genuflexionibus, psalmodiis et canticis: plebs autem ex his tres tantum persolvere debet cum genuflexionibus et psalmodiis.“4) S. Augustinus ad populum loquitur: „Ad vigilias maturius surgite, ad tertiam, ad sextam, ad nonam ante omnia convenite. Nullus se a sancto opere retrahat, nisi quem infirmitas, aut publica utilitas, aut forte certa et grandis necessitas tenuerit occupatum.“5) Concilium Agathense ex anno 506. canone 30. constituit: „Convenit ordinem Ecclesiae ab omnibus aequaliter custodiri, studendum est, ut sicut ubique fit et post autipho- nas collectiones per ordinem ab episcops vel presbyteris dicantur; — et plebs collecta oratione ad vesperam ab episcopo cum benedictione dimittatur.“ 6) S. Hieronymus in epistola ad Marcellam ait fideles psalmodiae divinae adeo fuisse 1) Prolegom. ad Bibi. Polyglotta Londini edit.Migne. Curs. s. Script. T. 1. p. 375,— 2) Sozom. Hist. 1. 5. Bellarm. de bon. oper, — 3) c. 39. — 4) Harduini, Concilia. T. 1. p. 516. — 5) Serm. 35. de tempore. — 6) Hardnini T, 2. p. 1001.