Circulares litterae dioecesanae anno 1872. ad clerum archi-dioecesis strigoniensis dimissae a principe primate regni Hungariae et archi-episcopo Joanne Simor
XIV.
174 to adolevit, et constantiam illic prius exercuit, ut postea regem increparet, dicente S. Ambrosio. *)De S. Martino Turonensi proditum est, quod frequentissime ad vicinum suae sedi coenobium meditationis causa ad tempus divertere solitus fuerit, quo ufiliusin pastorali munere salutem proximorum procurare valeret. S. Augustinus de sacra solitudine, in quam cum suis saepius se abdidit meditationibus piis diu noctuque intentus, scribit: 2) „ Hoc me delectat, ait, et ab omnibus actionibus necessitatis, quantum relaxari possum, ad istam voluptatem fugio. Neque in bis omnibus, quae percurro consulens te, invenio tutum locum animae meae, nisi in te, quo colligantur sparsa mea, nec a te quidquam recedat ex me.“ S. Carolus Borrom., quem pastoralis sollicitudo gloriosum effecit, tamen bis saltem singulis annis sacris exercitiis in solitudine vacabat, bacque via ad maiorem semper sanctitatem tendebat. Quantum magnum illud Ecclesiae decus S. Franciseus Sal. solitudinem sacram aestimaverit et quoties illam petierit, quis ignorat? In hunc portum, quasi ex multa curarum tempestate, quolibet anno saltem semel se contulit, ibique unico salutis propriae negotio vacavit, non aliud curans, quam ne quid praeter boc curaret. Jam vel baec Sanctorum exempla monstrant, quanta sit utilitas spiritualium exercitiorum ad assequendam sanctimoniam vitae, immo vero una vox est omnium, qui de re morali tractaverunt, inter omnia virtutis media ac adjumenta, spiritualia exercitia primum omnino locum tenere, immo omnium virtutis et sanctimoniae assequendae subsidiorum breve quodammodo compendium exhibere. Dum igitur baec exercitia commendo, nibil volo, nisi saluti meae et vestrae consulere. Nos quidem cura salutis alienae occupamur, et ob nobilissimum bunc finem libenter pondus diei et aestus portamus, sed vero ante omnia et primo loco propria salus est procuranda. Ut enim observat S. Gregorius Na«.3): „Officium Sacerdotis circa bunc duplicem cardinem versatur: primo in anima sua purgari debet, deinde purgare alios, sibi sapere, et alios sapientiores efficere, lumen esse, et caeteros illustrare, ad Deum accedere, et alios eodem invitare. . . Denique sanctus esse sibi, et alios ad veram sanctitatem pertrahere.“ Propriae salutis ante omnia curam gerendam esse, docet quoque S. Bernardus4): „Nullum arbitror ad salutem pietatis gradum illi gradui anteponendum esse, quem sapiens posuit: Miserere animae tuae placens Deo (Eccl. 30, 14). Quodsi non habeo nisi parumper olei , quo ungar, putas tibi debeo dare, et remanere inanis? Servo illud mihi, et omnino nisi ad prophetae jussionem non profero. Si institerint rogitantes aliqui ex bis, qui forte existimant de me supra id, quod vident in me, aut audiunt aliquid ex, me; respondebitur eis: ne forte non sufficiat nobis et vobis, ite potius ad vendentes, et emite vobis.“ Et sane, quid juvat abis fontem monstrasse, si ipsi prae siccitate moriamur, si alios doceamus, nosmetipsos non doceamus ; nibil nobis proderunt aliorum justificationes, si in Christi adventu inveniamur minus habentes. Quamobrem idem S. Bernardus de sui olim dilecti discipuli, postea vero Summi Pontificis Eugenii III. salute sollicitus, hanc eidem commendavit agendorum normam °): „Si totus vis, ait, esse omnium, instar illius, qui omnibus omnia factus est, laudo humanitatem, sed si plena sit. Quomodo autem plena, te excluso ? Et tu homo es, ergo ut integra sit et plena humanitas, colligat et te intra se sinus, qui omnes recipit. Aboquin quid tibi prodest, si universos lucreris juxta verbum Domini, te unum perdens. Si maledictus, qui partem suam facit deteriorem, quid ille, qui se penitus reddidit expertem.“ 1 1) ep. 63. — 2) 1. Conf. 10, — 3) in Apologet. — 4) Serm. in Cant. — 5) De Consid. 1. 1. e. 5.