Circulares litterae dioecesanae anno 1872. ad clerum archi-dioecesis strigoniensis dimissae a principe primate regni Hungariae et archi-episcopo Joanne Simor
XIV.
175 Quare S. Doctor Sacerdotes voluit esse conchas et non canales. Hi siquidem simul recipiunt et refundunt, illae vero donec impleantur, exspectant, et si quid superabundat, sine suo damno commuuicant. *) Hac propriae salutis cura tenebatur S. Paulus, dum scripsit 2): „Castigo corpus meum, et in servitutem redigo, ne dum aliis praedicaverim, ipse reprobus efficiar.“ Ad hanc excitavit maiores natu Ecclesiae Ephesinae dicens:3) „Attendite vobis, et universo gregi,“ in quorum persona nos omnes monet doctor gentium, ut nobismet ipsis prius, et postea gregi attendamus. Simile praeceptum suo discipulo Timotheo dedit:4) „Noli, inquit, negligere gratiam, quae in te est, quae data est tibi per prophetiam, cum impositione manuum Presbyterii. Haec meditare, in his esto; ut profectus tuus manifestus sit omnibus. Attende tibi et doctrinae; insta in illis. Hoc enim faciens, et te ipsum salvum facies, et eos, qui te audiunt.“ Quod quam sit verum, rei natura loquitur, sed et quotidiana probat experientia. Quo enim anima nostra, velut publicum crediti nobis gregis aerarium, maioribus gratiae divinae opibus abundat, eo ampliora nobis ad ditandos alios suppetunt adjumenta; videmus porro sacerdotes illos, qui ita aliorum saluti operam navant, ut suam imprimis curent, qui proinde secum et cum fidelibus tempus partiuntur, magno cum suo, tum fidelium fructu et foenore agrum Domini excolere. Audiamus, quomodo non Episcopus quispiam, sed Parochus, isque Rumbekeensis et una Decanus districtus Roulariensis P. F. Valcke suis confratribus spiritualia exercitia commendavit: „Nihil, ait, his aptius novi ad renovandum spiritum mentis nostrae, ad resuscitandam gratiam, quam in sacra ordinatione — accepimus, ad refocillandos animos, no* vasque vires resumendas, ad sancte digneque Deo ministerium nostrum implendum. Non dubito, quin omnes ultro fateamur, omnem animarum pastorem, quamvis ferventem, et in obeundis ministerii sui functionibus indefessum sensim sine sensu tepescere, ac a primaevo fervore paulatim decidere, plures quotidie in ministerio suo contrahere noxas, multarumque omissionum reddi reum. Ut de hac veritate convincamur, alia probatione non indigemus quam propria experientia. Naturae corruptae nostrae pondus, animum nostrum continuo deprimit, et ad infima trahit: animi nostri vires, quantumvis invictae, nisi refocillentur, paulatim deficiunt, divini amoris ignis et zelus salutis animarum, licet ferventissimus, sensim exstinguitur, nisi identidem renovetur. Id nullibi melius et efficacius fieri potest, quam in sacro recessu, in quo Deus tanto purius cernitur, quanto cum se solo solus invenitur. Ibi sepositis aliis curis, gravissimas religionis nostrae veritates attenta mente revolvimus; ibi quasi in lucidissimo speculo animi nostri faeces detegimus; ibi imperfectum nostrum vident oculi nostri; ibi videmus, quanta sit animae nostrae miseria, quam profunda cordis nostri vulnera, quam longe absimus a vitae sacerdotalis et pastoralis sanctitate, quam tam juste a nobis exigit Deus; et quamvis passim habeamur pro bonis et vigilantissimis animarum pastoribus, quamvis ab omnibus laudemur, ob quamdam exterioris pietatis et regulari tatis speciem, — tacita quaedam vox ibi a cordis nostri penetralibus auribus nostris insonabit, nihil minus nos esse, quam fideles Dei administratores; ibi detegimus innumera peccata et defectus, quos nunquam refleximus; ibi ad exemplar piissimi Regis Exechiae recogitamus annos nostros in amaritudine animae nostrae; ibi salutari confusione tacti senum concipimus de anteacta vita dolorem, firmissimum concipimus melioris vitae proposi1) senn. 18. in Cant. — 2) I. Cor. 9, 27. — 3) Act. 20. 28. — 4) I. Tim. 4, 14. sq.