Circulares litterae dioecesanae anno 1872. ad clerum archi-dioecesis strigoniensis dimissae a principe primate regni Hungariae et archi-episcopo Joanne Simor
V.
14 Oratio ad salutem prorsus est necessaria, ita ut nullo modo suppleri possit. Ad salutem enim necesse est, ut mandatis divinis parendo, declinemus a malo, et faciamus bonum; nec bonum facere, nec malum declinare, nec mandatis parere possumus sine adjutorio gratiae Dei, gratia autem orantibus dumtaxat conceditur, quia tantum his promissa fuit. „Si optat homo, quod praecipit Deus, ut det ipse, quod praecipit, rogandus est Deus“ docet S. Augustinus. *) Rursus: „Quod poterat nobis et non orantibus dare, sed oratione nostra nos voluit admoneri, a quo accipiamus haec beneficia: ab illo, a quo justum est, ut petamus“. 2) „Intelligamus, quod Deus noster, non nostram voluntatem sibi velit innotescere, quam non potest ignorare; sed exerceri in orationibus desiderium nostrum, quo possimus capere, quod praeparat dare“.3) „Quam sit saluti nostrae perniciosum atque contrarium, ipsique religioni, qua imbuti sumus, et pietati, qua Deum colimus, adversum, ut Dominum non rogemus, verbis explicare non possumus“. 4) ,,Omni tempore benedic Deum, et pete ab eo, ut vias tuas dirigat, et omnia consilia tua in ipso permaneant“. 5) Ideo tam crebro repetiit Magister noster divinus: Vigilate et orate, 6) oportet semper orare et non deficere, 7) vigilate, omni tempore orantes,8) petite et dabitur vobis, quaerite et invenietis, pulsate et aperietur vobis. °) Et Apostoli: Vigilate in orationibus, l0) sine intermissione orate, jl) nocte et die abundantius orantes, ,2) orantes omni tempore in spiritu. ,3) Magna Dei miseratione in orationibus abundantissime nobis provisum est, ut quod non orantibus cederet ad ruinam, ideoque negatur, concedatur orantibus ad salutem. „Magna enim vero armatura oratio, thesaurus indeficiens, divitiae nunquam exhaustae, portus tranquillitas, tranquillitatis fundamentum, et innumerabilium bonorum radix et fons et mater est oratio et ipso regno potentior“. l4) Ut potentissimum praesidium, quod in oratione latet, et remedium, quod in sancto psalmodiae Officio patet, amplius cognoscamus, attollite VV. FF.etFF. oculos, videte praesentem rerum mundi tristem conditionem, ut si documenta coelestis caritatis persvadere nequirent, saltem impugnantia mundi incommoda impellant segnem ad orandum voluntatem. Nulla auctoritas, nulla potestas, quaecumque demum illa sit, toleratur. Religionis Christianae fundamentum auctoritas est, quae non recipit, nisi quaerentes, non regit, nisi volentes, non continet, nisi obedientes. Respuitur potestas patris, contemnitur potestas patroni, spernitur auctoritas magistri, ad perniciem profligatur potestas imperii et sacerdotii. Quivis suus magister, suus judex, suus rector esse contendit, nisi propriae mentis fallaciis, non creditur, nisi propriis cupiditatibus, non ceditur. Quaquaversus rebellio voluntatum, quia prior jam mentium. Perversa mens corrupit, armavit voluntates, furoris flamma succendit animos, ad resistendum potestati legitimae promtos, et ut resistant mendacibus pollicitationibus, multum ignavos. Vulgus plerumque in manu primi deceptoris vile mancipium, quorsum veterator vult, ducitur, quia, ut Cicero jam observavit,15) „sine comparatione probat, esse melius non sentit; ex veritate pauca, ex opinione multa aestimat,“ et quia eodem Cicerone teste l6) „Ille in vulgo sapientior, qui et loquacior, imo dicatior“. Tacito autem observante „in turbas et discordias, pessimo cuique plurima vis“. Quis inter sic animatos, quis in hoc converso rerum ordine, si usu stabiliretur, locus christianae religioni? 1) Enarr. 4. inPs. 118.— 2) idein de bono persev. c. 7.— 3) idem ep. ad Prop.— 4) idem 1. 2. de peccat, mer. ct remiss, c. 2. — 5) Tub. 4, 20. — 6) Marc. 13, 33. — 7) Lnc. 18, 1. — 8) Luc. 21, 36. — 9) Matth. 7, 7.— 10) I. 1 etr. 4, 7. 11) I. Thessal. 5, 17. — 12) I. Tim. 5, 5. — 13) Eph. 6, 18. — 14) S. Ephrem de orat. — lő) de claris orat.— 16) pro Koscio.