Circulares litterae dioecesanae anno 1872. ad clerum archi-dioecesis strigoniensis dimissae a principe primate regni Hungariae et archi-episcopo Joanne Simor
V.
15 Spreta Dei potestate, omnis potestas spernatur et ruat, est necesse; „quia non est potestas, nisi a Deo“. ‘) .In hoc autem situm est atrocissimum vitae socialis vulnus, quod in contemptu potestatis, in universali voluntatum et affectuum inobedientia quaeratur pax, prosperitas, civilitas, dignitas vitae humanae. Promissa prosperitas hac via non invenitur, quin immo concussa gravioribus malis voluntas de gradu ad gradum exasperatur. Sed numquid ut sistat pedem, ut revocet gradum ? Immo, ut quibus attrita fuit, ad ea ardentior convolet, medelam quaerens dirius configatur. Praesens rerum conditio, quod sustineri non possit, apud omnes cordatos in confesso est; quae autem malis adhibenda sit medicina, mens lassata nescit. Profligatur, quod fuit, sponte ruit, quod erigitur. Hinc imperiorum infirmitas et fluctuationes, tempestates populorum, religiosae vexationes, verborum licentia effrenis et insolens, legum inconstantia, earumque ingens multitudo. Medici, medicinam morbo pejorem tulerunt, quia divinam potestatem, quoquo tantum modo se patefecerit, oppugnando, laboribus medicationis suae abyssum dilataverunt. Sederunt ad clavum, omnia ipsis parebant, quaequae nomine „vis societatis“ signari possunt, et tamen dicere coguntur: „curavimus Babylon et non est sanata“, 2) non est sanata, quia etiam ipsi e Babylone venerunt, quos Juvenalis signavit scribens: „In fortunae casibus omnia ponunt, — et nullo credunt mundum rectore moveri, — natura volvente vices et lucis et anni, — atque adeo intrepide quaecunque altaria tangunt“. Nec immerito; singula enim veritas fidei, quam negaverunt, quodlibet jus, cuius exercitium Ecclesiae abstulerunt, singulus beneficus influxus, cuius vias coram Ecclesia praecluserunt, velut totidem lapides e principali muro societatis ejecti reputandi sunt, nec mirandum igitur, aedificium totum ad ruinam vergere. Audiatur testis minime suspectus Rousseau: „Fide, inquit,3) in Deum et in futuram vitam dimissa, nihil nisi mendacia, hypocrisim, atque injustitiam debachari conspicio. Utilitas prae omnibus: vitia virtutum specie condecorantur. Mihi serviant universi, cuncta ad me unum revertantur; me incolumi, pereat genus humanum ? Haec intimiora sensa athei ratiocinantis. Vere hoc teneam: quicunque dixit in corde suo, non est Deus — vel mendax est vel insensatus“. „Principibus itaque et populis abso- 1 utae est necessitatis, ut idea supremi Numinis creatoris, gubernatoris, remuneratoris ac vindicis, cordibus profunde insculpta vigeat ac dominetur“, verba sunt non monachi ac sacerdotis cuiusdam, sed Voltaivii.4) „Quod tandem, ut ad rem ait Audisio,5) Britannia ipsa intellexit, religionis suae reliquiis firmiter inhaerens; dum alibi novi homines religionem subdola vel aperta persecutione insectantes,popularia regimina ad interitum urgent. Imbecilles! Britanniam adorant, genuflectunt, non imitantur. Quis illic convicium in religionem proferet? Alibi, quodnam vile convicium in religionem non recidat? Hi autem cum religione virtutem et cum virtute libertatem perimunt, et cum libertate imperium excidunt.— Itaque regimina, quae ad democratiam inclinant, et religionem oppugnant, non infirmantur, sed mortua sunt: belluam exsolvunt ac nutriunt, a qua devorabuntur“. Non suspecta auctoritate nempe Montesquii concludimus: „Graeciae politici, in regimine populari non aliud quam in virtute, imperandi praesidium agnoverant: nuperi, nihil nisi de machinis, de commerciis, de divitiis, vel de luxu loquuntur“. 6) Et haec non in uno regno, sed fere ubique obtinere cernimus, et in tali quidem 1) Kom. 13, 1. — 2) Jerem. 51, 9. — 3) Emile t. 3. — 4) Diet, pbilosoph. art. Atheisme. — 5) Juris Dat. et gentium priv. et pubi, fundamenta Komáé, 1S52. — 6) Montesq. Esprit de lois. 1*