Circulares litterae dioecesanae anno 1872. ad clerum archi-dioecesis strigoniensis dimissae a principe primate regni Hungariae et archi-episcopo Joanne Simor

Constitutio Domatica prima de Ecclesia Christi

quoque aptum efficit, seu ut S. Bernardinus Senensis ait ‘): „Generalis regula est, quod quandocunque divina gratia eligit aliquem ad aliquam gratiam singularem, seu ad aliquem sublimem statum, omnia charismata donet, quae illi personae sic electae, et eius officio ne­cessaria sunt, atque illum copiose decorant.“ 2. Infallibilem esse Ecclesiam docentem, idest, corpus Pastorum et Doctorum in unione, consensione ac subordinatione ad visibile Caput Ecclesiae, tam in universali et con­sentiente praedicatione doctrinae fidei et morum,quam in solemnibus judiciis seu definitionibus eiusdem doctrinae, haec evincunt Christi Domini effata: „Data est mihi omnis potestas in coelo et in terra: euntes ergo docete omnes gentes; baptizantes eos . . . docentes eos servare om­nia, quaecumque mandavi vobis: et ecce ego vobiscum sum omnibus diebus usque ad consummationem saeculi“ 1 2)„ „Et ego rogabo Patrem, et alium Para- clitum dabit vobis, ut maneat vobiscum in aeternum Spiritum veritatis •-----------ille vos docebit omnia, et suggeret vobis omnia, quaecumque dixero vobis“. 3) Sed istae promissiones non pertinent ad singulos successores Apostolorum, quia singuli non succedunt Apostolis in munere authentice docendi universam Ecclesiam, quod, ut in supe­rioribus observatum est, in Apostolis (excepto solo Petro Capite Ecclesiae in suis succes­soribus semper permansuro) non erat ordinarium, sed extraordinarium, et ipsis personale; verum factae sunt illae promissiones Corpori successionis apostolicae in communi, quatenus sunt Ecclesia docens. Sed vero Ecclesia docens non sunt, nisi quatenus uniti, consentien­tes, subordinati manent visibili Capiti, et centro unitatis totius Ecclesiae. Quamvis igitur causa efficiens infallibilitatem docentis Ecclesiae sit promissa assistentia Spiritus veritatis: sed conditio, sine qua successores Apostolorum non sunt Ecclesia docens, est visibile Ca­put Ecclesiae, a Christo institutum, et unio atque consensio membrorum cum hoc Capite. Hinc est, quod verba, quibus Christus munus infallibili cer docendi ordinarium, hoc est ad successores propagandum in Apostolis instituit ac declaravit, nunquam ad singulos Apo­stolorum, sed semper ad totum Collegium, nunquam sine Petro, sed semper in unione cum Petro, directa fuerint. E contrario verba Christi, quibus Petro Primatus, et. in Primatu compre­hensa infallibilitas Magisterii promittitur et confertur, ipsum Petrum solum desi­gnant, non tantum diserte distinctum a caeteris, sed etiam in relatione ad caeteros ab ipso confirmandos et pascendos. „ Beatus es Simon Bar-Iona-------et ego dico tibi, quia tu es P etrus, et super hanc petram aedificabo Ecclesiam meam, et portae inferi non praevalebunt adversus eam.“’) „Simon Simon, ecce satanas expetivit vos . . . ego autem rogavi pro te, ut non deficiat fides tua: et tu aliquando conversus confirma fratres tuos“. 5) „Dicit Simoni Petro Jesus: Simon Joannis diligis me plus his ? . . . Dicit ei: Pasce agnos meos, . . . pasce oves meas“. t!) Igitur Petrus munere ordinario pro se et pro singulis suis successoribus accepit a Christo potestatem et officium in fide et moribus pascendi et docen­di universam Ecclesiam ita, ut haec ipsa potestas in Petro collata singulis eius successoribus exigat ex divina institutione obedientiam fidei et consensum totius Ecclesiae; et proinde infal- libihtas totius Ecclesiae in credendo consistere non possit, nisi quatenus Capiti Ecclesiae, suc­1) Serm. 1. de S. Joseph.— 2) Matth. 28, 18. sq. —3) Joann. 14, 16. 20. —4) Matth. 16, 17. sq.—5) Luc. 22, 31. sq.—6) Joan. 21, 15. sq.

Next

/
Thumbnails
Contents