Circulares litterae dioecesanae anno 1872. ad clerum archi-dioecesis strigoniensis dimissae a principe primate regni Hungariae et archi-episcopo Joanne Simor

Constitutio Domatica prima de Ecclesia Christi

163 cessori Petri cum tali jure exigendi consensum íidei, simul collata est inlallibilitas in do­cendo, dum nempe doctrinam de fide vel moribus proponit definitiva sententia, quae totam Ecclesiam obligat ad consensum. Est ergo successor Petri infallibilis per assistentiam di­vinam, quae ei promissa est, per se spectato, quatenus docet Ecclesiam, non autem sub con­ditione concurrentis judicii, aut consensus aliorum Pastorum et Doctorum, qui quoad suc­cessorem Petri, Romanum Pontificem, ita docentem Ecclesiam, sunt pars nobilissima Ec­clesiae aedificatae super hanc petram, ut portae inferi non praevaleant adversus eam; sunt fratres confirmandi, sunt oves pascendae, quamvis quoad fideles, sibi commissos, maneant Pastores et Doctores ad ipsam doctrinam definitam eis authentice proponendam, docendam defendendam.“ ‘) 3. In pastoralibus ddto 18. Decembris 1871. Nr. 5700. dimissis litteris fusius haec de infallibili Magisterio Romani Pontificis pertractata fuit doctrina, quemadmodum eti­am in aliis ddto 8. Septembris eius anni Nr. 4200. exaratis, eiusdem doctrinae ratio est habi­ta cum respectu imprimis ad ipsius sensum, quem inscii, ac malevoli detorquent. In pa­storalibus litteris, priori loco commemoratis proponuntur Catholicae Traditionis de hac ve­ritate monumenta, nimirum SS. Patrum et aliorum Scriptorum Ecclesiasticorum effata, Con­ciliorum tam generalium, quam particularium decreta, Romanorum denique Pontificum et Episcoporum tam dicta quam facta, quae hanc veritatem invicte comprobant. Ex iis jam, quae illic largiori calamo scripta sunt, haec, quae sequuntur, prono alveo fluunt: a) Verba Christi: „Tu es Petrus“ etc., item: „Simon Simon ecce satanas expe­tivit vos“ etc., denique: „Simon Joannis------pasce agnos meos, pasce oves meas,“ sic a S S. Patribus et Conciliis intellecta fuisse, ut illis Christus Petro et eius successoribus Pri­matum, et quae in hoc comprehenditur, infallibilitatis praerogativam contulerit. Et profe­cto scopus Christi per haec verba: „Tu es Petrus, et super hanc petram aedificabo Eccle­siam meam, et portae inferi non praevalebunt adversus eam,“ Petrum Ecclesiae suae fun­damentum constituentis is erat, ut Ecclesia super Petrum aedificata contra portas inferi, eam haeresi vel schismate subvertere adnitentis, salva persisteret. Hic jam scopus talem omnino exigit fundamenti rationem, ut effectus verbis: „Et portae inferi non praevalebunt adversus eam,“ fundamento attributus, ab eodem repeti possit ac debeat. Vel igitur negan­dum est, Ecclesiam, si in haeresim incideret, a portis inferi expugnari, quod negare Eccle­siae natura prohibet; vel si promissio Christi de portis inferi, contra Ecclesiam nun­quam praevalituris, quod omnes admittunt, Ecclesiae infallibflitatem in se compre­hendit, admittendum etiam est, eandem infallibilitatem ad ipsam etiam Ecclesiae petram, tamquam ad causam infallibilitatis Ecclesiae vi verborum istorum Christi exten­dendam esse, idque tanto magis, quod si verba Christi „et portae inferi non praevalebunt adversus eam“ ad petram non, sed ad solam Ecclesiam perlinere quis dicat, is infallibili­tatem ipsi Petro auferat ac deneget. Si vero neque Petrus fuit infallibilitate docendi prae­ditus, istamne habuerunt coeteri Apostoli, qua caruit eorum Princeps Petrus? Quae igitur intelligetur Ecclesia, adversus quam non sint praevaliturae portae inferi, si hae praevalere poterant Petro, caeterisque Apostolis ? Haec igitur conclusio: portae inferi non praevale- 1 1) V. Franzelin, Tract, de divina Traditione et Scriptura.

Next

/
Thumbnails
Contents