Circulares litterae dioecesanae anno 1872. ad clerum archi-dioecesis strigoniensis dimissae a principe primate regni Hungariae et archi-episcopo Joanne Simor

Constitutio Domatica prima de Ecclesia Christi

141 Pontificis deprecatus est. „Assero, scribit ille, Primatum, qui non ordinis, inspectionis ac directionis tantum est, sed et verae auctoritatis, ac jurisdictionis: quia non minus, quam unitas ipsa, pro cuius conservatione, ac regimine institutus est, perpetuus esse debebat, in Petri successores Romanos Pontifices, Sedemque Apostolicam, huius unitatis centrum, et radicem jure divino transiisse, ut nulla ratione transferri ad aliam Sedem valeat. Ad hanc Ecclesiam propter potiorem principalitatem, idest, propter supereminentem eius dignitatem atque auctoritatem, uti ait S. Irenaeus, necesseesse omnem convenire Ecclesi­am, hoc est eos, qui sunt undique fideles; *) eam esse caput Ecclesiarum, a qua, ut inquit Bonifacius Papa I. quisquis se abscindit, fit a Christiana Religione extorris.-----------In h orum sequelam cum Patribus Concilii Oecumenici Florentini agnosco, Romano Pontifici in B. Petro pascendi, regendi ac gubernandi universalem Ecclesiam a Domino nostro Je­su Christo plenam potestatem traditam esse.“ Utinam qui secuti sunt peccantem Febroni- um, sequerentur poenitentem Hontheimium, sic scribentem: „Gnm autem nihil maius et vi. ro bono dignius sit, quam agnitum errorem confiteri, et praeteritam culpam melioribus fa­ctis redimere: sic imprimis agnosco, et defleo errorem —- — neque eum, quoad vixero, deflere desinam.-------Eripuit mihi auctoritas Sanctitatis Vestrae, in qua auctoritatem Jesu C hristi recognosco, errorem. Itaque praesentes, eosque genuinos animi mei sensus de statu Ecclesiae, et summis Sedis S. Petri Apostolorum Principis juribus ad successoris eius pe­des omni cum submissione depono, tamquam in qua vivere, et mori cupio.“ In Brevi jam alias citato Pii VI. „Super soliditate“ inter coeteros errores damnatur etiam error illorum, qui negant, in beato Petro Apostolorum principe successorem eius Romanum Pontificem, constitutum esse a Deo caput Ecclesiae visibile et Vicarium Jesu Christi. Ex eo, quod Petrus in suis successoribus Romanis Pontificibus teste etiam S. Petro Chrys.1) semper vivat ac prae­sideat, prono fluit alveo, Romanae Sedis Praesules jure divino potiri Petri praerogativis, eo- demque jure ea omnia de illis valere, quae de Petro, Primatum Ecclesiae tenente nota ac comperta credimus. Itaque Romani Pontifices sicut jure divino Petri successores sunt, eius- que personam repraesentant; ita singuli quique non secus ac Petrus ipse ecclesiastici ae­dificii petra, fundamentum, et crepido constituuntur. Certe S. Augustinus recensitis Ro­manae Sedis ad suam usque diem Pontificibus addit: „Ipse est petra, quam non vincunt su­perbae inferorum portae.“ 2) Et S. M. Leo dicit:3) „Soliditas enim illa, quam de Petra Chri­sto etiam ipse (Petrus) Petra factus accepit, in suos quoque se transfudit haeredes.“ Ante Leonem vero Bonifacius I. dixit: 4) „Quam (Sedem Romanam) constat dignatione petrae spiritualis electam.“ Quae sciens Bossuetus non dubitavit tamquam fidei dogma asserere :*) „Petrum in suis successoribus semper esse Petram et fundamentum fidelium.“ Quemadmo­dum porro Petrus Apostolorum caput et vertex fuit: G) ita Romani Pontifices eundem Apostolicum principatum nacti, S. Augustino dicente:7) „In Romana Ecclesia semper Apo- stolicae cathedrae viguit principatus14— centrum sunt, principiumque efficiens tam unitatis, quam communionis totius Ecclesiae catholicae. 8) Ad Romanos Pontifices jura Petri defer­*) Notate, quomodo Febronius intelligat et intelligendum proponat classicum Irenaei locum, a sciolis nostris de­tortum. — X) epist, ad Eutych. — 2) Psalm, contra part. Donat. — 3) Serm. 5. al. 4. in anniv. assumpt. suae. — 4) ep. ad. Rufum Thessalon. — 5) Serm. ad comit. Cl. Gall. 1681.— 6) cf. Opt. Mil. de Schism. Donat, et ep. Eppor. African, ad Theodor. Pap. — 7) epist. 162. — 8) cf. ep. Siric. ad epp. Afr. Innoceotii I. ad Victric. Rothomag. — Coelestini I. ad cl. et pop. — Constant. Theodoret, in Psalm, 47. 9

Next

/
Thumbnails
Contents