Circulares litterae dioecesanae anno 1872. ad clerum archi-dioecesis strigoniensis dimissae a principe primate regni Hungariae et archi-episcopo Joanne Simor

Constitutio Domatica prima de Ecclesia Christi

142 ri debuisse, et reipsa delata fuisse omnium Conciliorum semper constans fuit, ac firma sen­tentia; quibus consonant Patres omnes atque Scriptores, quorum de ecclesiasticis rebus opera ad nos pervenerunt, de hac immo veritate apertissime testantur fasti omnes, annales, tota denique Historia Ecclesiae ita, ut nullum aliud factum adeo perspectum, atque explo­ratum sit quovis rei Christianae saeculo. 13. Patrum ac Scriptorum testimonia heic recensere tantumdem foret, ac se in den­sissimam silvam abdere. Legi illa possunt in innumeris Operibus tam dogmaticis, quam praecipue in iis, quae de Romani Pontificis Auctoritate speciatim tractant, quandoquidem cer­tum est, nihil frequentius, ac prolixius, nihil accuratius, diligentius que disputatum ab erudi­tis fuisse, quam quidquid ad rationem, auctoritatemque Romanae Sedis adtinet, quos inter Bellarminus, Mamachius, Eman. Schelstrat e jam in superioribus commemorati, Bianchi '), Gerdii 2), Ballerinii 3), Muzzarelli 4), Zaccaria 5), Perrone e), Rothensee 7), Schrader8), Tobias Mollik9), Bouix10) eminent. Sufficiat itaque hic loci provocare ad effata et testimonia illa SS. Patrum, quae in Circularibus litteris, in quibus monumenta Catholicae Traditionis de infallibili magisterio Romani Pontificis con­gesta ac explicata sunt, quippe quae Primatum quoque invicte probant. Primatum Romani Pontificis a Conciliis, iisque tam generalibus quam particula­ribus agnitum fuisse patet e sequeutibus: a) In Concilio Nicaeno I. praesidium tenuerunt Hosius Cordubensis Episcopus, Vito seu Victor, et Vincentius Presbyteri, qua Silvestri I. Papae legati, uti testantur So­crates11), Gelasius Cyzic.I2) et Photius, licet Ecclesiae Romanae infensissimus. ,3) Certe au­tem Patres haud sivissent Legatos Papae primarum Sedium Episcopis praeferri in consessu, nisi veteri traditione intellexissent, Petri successoris, qui Primatum in Ecclesia obtinet, pri­mum etiam competere locum. In eodem Concilio Can. 6. qualis refertur Actione 16. Conci­lii Chalcedonensis declaratum est: „Ecclesia Romana semper habuit Primatum,“ ad hunc Canonem respiciens Nicolaus I. sic loquitur 14): „Si instituta Nicaenae Synodi diligenter in- spiciantur, invenietur profecto, quia Romanae Ecclesiae nullum eadem Synodus contulit in­crementum : sed potius ex eius forma, quod Alexandrinae Ecclesiae tribueret particulari­ter, sumpsit exemplum.“ b) Sardicense Concilium 347. celebratum inter alia ad Julium I. Papam scri­psit: „Hoc optimum et valde congruentissimum esse videtur, si ad Caput, idest ad Petri Apostoli Sedem de singulis quibusque provinciis Domini referant Sacerdotes,“ i. e. Episcopi.l Metaphora Capitis obvio et recepto sensu, Primatum jurisdictionis exprimit. c) In Conciliis Ephesino, Chalcedonensi, Constantinopolitano I. II. III. IV. item Nicaeno H. generalibus agnitam et a Pontificibus per suos legatos exercitam fuisse primati- alem potestatem et jurisdictionem ex iis oppido liquet, quae in praedictis Circularibus lit­teris ex actis horum Conciliorum delibata sunt. d) Concilium Lateranense IV. a. 1215. definivit sic: „Romana Ecclesia, dispo- 1 1) della potesta e della polizia della chiesa. — 2) Op. ad hier. Eccl. constit. pertinentia. — 3) de vi ac rat. pn* matus. — 4) In opusc. theolog. — 5) Antifebronius. — 6) Praelect. theol. et. op. ital. de Rom. Pontii. — 7) Das Primat des Papstes.— 8) De unit. Romana. — 9} Dissertationes de Eccl. Christi.— 10) Tract, de Papa. — 11) Hist. Eccl. 1. 1. — 12) Hist. Cone. Nicaen. — 13) in Bibi. cod. 88. — 14) epist. ad Michael, imp.

Next

/
Thumbnails
Contents