Circulares litterae dioecesanae anno 1872. ad clerum archi-dioecesis strigoniensis dimissae a principe primate regni Hungariae et archi-episcopo Joanne Simor

Constitutio Domatica prima de Ecclesia Christi

124 tutio est, qua per unum, et universalem sui Vicarium totum ovile, iciest cum ovibus ipsos etiam Patores regit et gubernat. 6. Sacram Scripturam vel primis labiis degustantes norunt, praeter duos illos sacros textus, ad quos in exponenda doctrina de apostoliéi Primatus in Petro Apostolo institutio­ne Concilium Vaticanum respexit, plurima adhuc in sacris paginis occurrere eiusdem veri­tatis testimonia, quae simul invictissime id quoque probant, Petrum suae praelationis opti­me conscium, hanc eius praelationem a reliquis Apostolis agnitam, ab ipso autem Petro, dum occasio favebat, exercitam fuisse. Vel quid aliud portendunt facta sequentia: a) Chri­stus uni et soli illi ex Apostolis mox atque in conspectum eius venit, symbolicum nomen indidit1); b) pro se tantum et Petro census didrachma solvit '* 2); c) solus Petrus una cum Domino super aquas ambulavit 3). „Instar Domini gradiens super aquas unicum se Christi Vicarium designavit, qui non uni populo, sed cunctis praeesse deberet,“ observat S. Ber- nardus 4); d) solius Petri navem conscendit, ex eaque populos docet 5). „Hanc, inquit, S. Maximus Taurin. b) solam Ecclesiae navem ascendit Dominus, in qua Petrus magister est constitutus, dicente Domino: tu es Petrus, et super hanc petram aedificabo Ecclesiam me­am.“ e) Uni Petro annunciat, fore eum capientem homines '); f) Petri pedes primum la- vit 8); g) ipsum unicum conceptis verbis certissimum reddidit de fidei suae indefectibilita- te, et oratione sua in illo, fratrum in fide confirmatore praesens paravit remedium contra tentationes, quibus Apostoli et Ecclesia erant agitandi 9). Petro seorsim et ante omnes ali­os Apostolos post resurrectionem apparuit10). „Uni soli (Petro) primum, eique omnium co­ryphaeo et fide maxime digno“, ut observat S. Joannes Chrysost. u), soli Petro mortem, eamque crucis praenunciavit 12). — Haud igitur mirandum, quod ab Evangelistis Petrus constanter primo loco inter Apostolos nominetur, imo expresse dicatur13) „primus,“ prae- tereaque tamquam caeterorum princeps saepe saepius solus nominetur, praetermissis aliis „prosecutus est eum Petrus, et qui cum ipso erant;“14) „dicite discipulis eius et Petro;“10) „stansPetrus cum undecim;“ „Petrus et Apostoli dixerunt.“ lb) Quae omnia casu fortuito ac­cidisse et scripta fuisse, nemo serio dixerit. Sed constat etiam apertissime, Petrum post ascensionem Domini mox, et ubique se gessisse tamquam apostoliéi collegii Principem, et qua talem suspectum fuisse ab Apostolis et omni Ecclesia. Quidquid ad rem nascentis Ec­clesiae spectans agendum erat, omne id nomine Petri, et a Petro ipso, et per Petrum expe­ditum fuisse legimus in Actis Apostolorum. De hac Petri activitate audiatur graecus Pater S. Joannes Chrysost. „Quasi dux, inquit, 17) circuibat, ordines considerans, quae pars esset coadunata, quae ornata, quae sua praesentia egeret. Vide illum ubique circumcursantem; et primum inventum, ubi eligendus erat Apostolus; hic primus fuit, cum dicendum erat Judaeis, non esse ebrios Apostolos, cum claudus sanandus fuit; quando condonandum erat; hic ante alios erat, quando agendum cum Praefectis, quando cum Anania, cum ex umbra sanationes fierent. Ubi periculum est, hic adest, et ubi quaedam dispensanda sunt.“ — Idem 18): „Quam est fervidus! quam cognoscit creditum a Christo gregem! quam in illo 1) Joann. 1, 42. — 2) Matth. 17, 23 seq. — 3) ib. 14, 28. 29. — 4) de consid. 1. 2. c. 8- — 5) Luc. 5, 3. — 6) Serm, 89. de mirab. coi. — 7) Luc, 5, 10. — 8) Joann. 13. — 9) Luc. 22. — 10) ib. 24, 34; 1. Cor. 15, 5. — 11) homil. 38. n. 4. — 12) Joann. 21, 18 seq. — 13) Matth. 10, 2. — 14) Marc. 1, 36. — 15) ib. 16, 7.— 16) Act. 2, 14. et 5, 19. — 17) horn. 21. in. Act. app. — 18) hom. 3. in Act.

Next

/
Thumbnails
Contents