Circulares litterae dioecesanae anno 1872. ad clerum archi-dioecesis strigoniensis dimissae a principe primate regni Hungariae et archi-episcopo Joanne Simor

Constitutio Domatica prima de Ecclesia Christi

125 choro princeps est.“ — — Merito primus omnium auctoritatem usurpat in negotio, ut qui omnes habeat in manu. Ad hunc enim dixit Christus: „Et tu aliquando conversus con­firma fratres tuos.“ — Moxque appellat Petrum „chori Apostoliéi Principem,“ qui ubique pri­mus omnium incipit loqui. Id adhuc commemorare juvat, pro Petro, cum is in carceribus detineretur, preces ab omni Ecclesia sine intermissione ad Deum fusas fuisse. *) Non legi­mus autem sive pro Stephano, sive pro Jacobo fratre Joannis, ordinatas fuisse in Ecclesia preces. Id quod argumento est, novisse jam nascentem Ecclesiam, quantum differat, an mem­bra quaedam, an ipsum Caput in discrimine versetur. 7. Nullam autem novam doctrinam, sed perpetuam Ecclesiae fidem in Capite hoc primo declaratam fuisse etiam ex actis et definitionibus Conciliorum, Summorum que Pon­tificum liquet. Sic Concilium Ephesinum, Generale III. approbavit haec a legato S. Coele- stini Papae prolata verba: „Sanctus Petrus, Apostolorum Princeps, et Caput fideique co­lumna, et Ecclesiae Catholicae fundamentum a Domino nostro Jesu Christo . . . claves re­gni accepit; solvendique ac ligandi peccata potestas ipsi data est.“ 2) — Concilium Chalcedonense audivit et approbavit sententiam Paschasini, episcopi Lilybetani, ceterorum- que Leonis M. Papae legatorum contra Dioscorum Alexandrinum, in qua S. Petrus Apo­stolus dicitur, quod sit „petra et crepido catholicae Ecclesiae, et. rectae fidei fundamentum.“ — Concilium Nicaenum II. Gener. VII. approbavit litteras Hadriani Papae ad Tarasium Constantinopolitanum Patriarcham directas, in quibus haec leguntur: „Beatus Petrus Do­mini praecepto pascens Ecclesiam-------tenuit semper et retinet principatum.“ Lectis au­t em litteris Sancta Synodus dixit: „Tota sacratissima Synodus ita credit, ita sápit, ita do­gmatizat.“ J) — Concilium Constantiense, in ea parte, quae fuit a Martino V. confirmata, damnavit hanc septimam Joannis Hussii propositionem: „Petrus non est, nec fuit caput Ecclesiae sanctae Catholicae.“ 4) •—Accedit Concilii Florentini inferius producenda defi­nitio, et Pii VI. in Brevi „Super soliditate,“ in qua sic pronunciavit: „Super soliditate Pe­trae fundatam a Christo Ecclesiam, Petrumque singulari Christi munere prae ceteris electum, qui vicaria potestate Apostoliéi chori Princeps existeret, totiusque adeo gregis pascendi, fra­tres confirmandi, totoque orbe ligandi ac solvendi summam curam auctoritatemque, in suc­cessores omni aevo prorogandam, susciperet, dogma catholicum est. Priusquam ad Caput alterum huius Constitutionis dogmaticae gradus ligatur, ju­vabit ad sequentia reflectere : a) E Patribus et Scriptoribus ecclesiasticis primorum quatuor saeculorum ne unus quidem fuit, qui verba Christi: „Super hanc Petram aedificabo Ecclesiam meam“ aliter, quam sensu litterali de persona Petri Apostoli interpretaretur. Unanimis haec quatuor pri­morum saeculorum interpretatio sensum Ecclesiae traditionalem invictissime probat. Post exortam haeresim Arianam non defuere Patres, qui verba illa de fide, quam professus est Petrus, exposuerunt, non autem de fide absolute, sed de fide Petri Patres illos loqui, e te­stimoniis eorumdem manifeste colligitur. Nimirum indicare voluerunt causam, et ob quam Petrus a Domino beatus praedicatur, et per quam fundamentum sit Ecclesiae. Ut enim non fides, sed Petrus propter fidem, quam primus Apostolorum ex revelatione coelesti concepit et professus est, beatus dicitur; sic etiam non fides, sed Petrus per fidem fundamentum est, 1 1) cf. Act. 12, 5. — 2) apud Labbe Cone. t. III. — 3) Mansi Concil. t. XII. — 4) v. Concil. Germ. t. V. Colon. 1763. 7

Next

/
Thumbnails
Contents