Circulares litterae dioecesanae anno 1872. ad clerum archi-dioecesis strigoniensis dimissae a principe primate regni Hungariae et archi-episcopo Joanne Simor
Constitutio Domatica prima de Ecclesia Christi
ctoris Christi divinitatem ostendens, ait ‘): ,,Deinde alterum dicit honorem, Ego autem dabo tibi claves regni coelorum. Quid significat illud: Ego autem tibi dabo ? Quemadmodum Pater tibi dedit, ut me cognosceres, sic et ego tibi dabo, neque dixit rogabo Patrem, etiamsi magna esset potestatis demonstratio, et doni magnitudo ineffabilis, sed, Ego dabo tibi. Quid quaeso das? claves regni coelorum; ut quaecumque ligaveris ... Yiden? quomodo ad sublimiorem de se opinionem Petrum erigat, et se ipsum revelet, ac per hasce duas promissiones se Filium Dei esse ostendat? Nam quae uni Deo sunt propria, nempe peccata solvere, ecclesiam in tanto fluctuum concursu immotam reddere, hominemque piscatorem toto impugnante orbe firmiorem reddere, haec se illi daturum pollicetur; ut Pater Jeremiam alloquens dicebat (1, 18), se posuisse illum sicut columnam aeream, et sicut murum, sed illum uni genti, h u n c autem in universo terrarum orbe.“ Quis jam negare au- sit, S. Joannem Chrysostomum caeterosque ante illum citatos Patres Graecos non sic s. textum intellexisse, ut S. Petro principatus ac primatus Ecclesiae fuerit collatus? Sed vero hanc veritatem ob eadem Christi verba ipse Photius vel invitus agnovit, scribens 2): „Ita suadet Apostolorum coryphaeus, cui claves et ingressus portarum coelestium concreduntur. “ Idem testantur Patres et Scriptores Latini. Tertullianus J): „Latuit aliquid Petrum, aedificandae Ecclesiae petram dictum, claves regni coelorum consecutum, et solvendi et alligandi in coeliset in terris potestatem?“ — S.Cy prianu s :4) „Loquitur Dominus ad Petrum: Et ego dico, inquit, quia tu es Petrus et super hanc Petram etc. Super illum unum aedificat Ecclesiam suam . . . Hoc erant utique et caeteri, quod et Petrus; sed Primatus Petro datur, ut una Christi Ecclesia et cathedra una monstretur.“ Reliqua S. Cypriani testimonia videantur in Circul. ddto 18. Decembr. 1871. Nr. 5700. dimissis litteris. — S. Hilarius Piet.5): „Oin nuncupatione novi nominis felix Ecclesiae fundamentum, dignaque aedificatione illius Petra ... 0 beatus coeli janitor, cuius arbitrio claves aeterni aditus traduntur, cuius terrestre judicium praejudicata auctoritas sit in coelo, ut quae in terris aut ligata sint, aut soluta, statuti eiusdem conditionem obtineant et in coelis. “ — S. Ambrosius: 6) „Ipse est Petrus, cui dixit: Tu es Petrus et super hanc petram aedificabo Ecclesiam meam. Ubi ergo Petrus, ibi Ecclesia.“ Si haec sit praerogativa Petri, ut vera Ecclesia non alia sit, quam illa, cui ipse prae- est, sequitur Petro collatum esse Primatum jurisdictionis, cui omnes teneantur subesse^ ut sint in vera Ecclesia. — S. OptatusMilev. 7): „ Cathedra una est; et negare non audes, scire te Petro primum in Urbe Roma cathedramesse collatam, ubi sederit omnium Apostolorum Caput Petrus, inde Cephas appellatus, in quo uno Cathedrae unitas ab omnibus servaretur.“ — S. Hieronymus s): „ Inter duode. cim unus eligitur, ut capite constituto schismatis tolleretur occasio. Sed cur non Joannes electus est virgo? aetati delatum est, quia Petrus senior erat, ne adhuc adolescens ac pene puer progressae aetatis hominibus praeferretur.“ Et alibi: 9) „Petri largitus est nomen, ac secundum metaphoram petrae recte dicitur ei.’ aedificabo Ecclesiam meam super te.“ Et rursum: 10) „Quid Platoni et, Petro? Ut ille enim princeps 1 120 1) ia Matth, hom. 54. al. 55. — 2) ad Mich. Bulg. Prine, epp. 1. I. c. 8. n. 25. — 3) de praeseript. c. 22. ■— 4) de unit. Eccl. c. 4. — 5) ia Evang. Matth, c. 16. n. 6. — 6) in Psa'.rn. 40. n. 30. — 7) Contra Parm. 1. II. — 8) In Jovin. 1. I. — 9) in Evang. Matth, c. 16. — 10) adver. Pelag. 1. I.