Circulares litterae dioecesanae anno 1872. ad clerum archi-dioecesis strigoniensis dimissae a principe primate regni Hungariae et archi-episcopo Joanne Simor
Constitutio Domatica prima de Ecclesia Christi
121 philosophorum, ita hic Apostolorum fuit, super quem Ecclesia . .. fundata est.“ — S. Maxi m u s Taurin, *): „Petra enim dicitur, eo quod primus in nationibus fidei fundamenta posuerit, et tamquam saxum immobile totius operis christiani compagem molemque contineat. “ Et iterum3): „Quanti ergo meriti apud Dominum suum Petrus erat, ut ei post naviculae parvae remigium, totius Ecclesiae gubernacula traderentur. “ — S. Augustinus 3): Petrus a petra cognominatus Beatus, Ecclesiae figuram portans, Apostolatus Principatum tenens.“ Et 4): ,,In uno ergo illo Apostolo, idest Petro in ordine Apostolorum primo et praecipuo, in quo figurabatur Ecclesia.“ Idem s) quaerit: „Quis nescit, illum Apostolatus (Petri) principatum cuilibet Episcopatui praeferendum?“ Cur autem praeferendum, nisi auctoritatis, de qua ibidem agit, causa? Tandem dicit 6) totum mundum accepisse Pe. trum: „prorsus totum mundum dimisit Petrus, et totum mundum Petrus accepit.“ — S. Gregorius M. 7): „ Cunctis Evangelium scientibus liquet, quod beatissimo et omnium Apostolorum Principi Dominica voce totius Ecclesiae cura commissa est.“ Idem 8): „Ecce claves regni coelestis accepit, potestas ei ligandi atque solvendi tribuitur, cura ei totius Ecclesiae et principatus tribuitur.“ — S. Leo M. ait:9) „Et ego dico tibi: hoc est, sicut Pater meus tibi manifestavit divinitatem meam, ita et ego tibi notam facio excellentiam tuam : quia tu es Petrus; idest, cum ego sim inviolabilis petra, ego lapis angularis, qui facio utraque unum, ego fundamentum, praeter quod nemo potest aliud ponere: tamen tu quoque Petra es, quia mea virtute solidaris, ut quae mihi potestate sunt propria, sint tibi mecum participatione communia. — Et super hanc petram . . . Super hanc, inquit, fortitudinem aeternum exstruam templum, et Ecclesiae meae coelo inferenda sublimitas in huius fidei firmitate consurget.“ 4. Quam Christus sub imagine fundamenti et Principis sive Regis (de regno enim loquitur) Petro Apostolo promisit summam in Ecclesia potestatem, eandem illi post resurrectionem suam a mortuis sub imagine Pastoris etiam contulit. Rem S. Joannes Evaug. sic narrat: I0) „Cum ergo prandissent, dicit Simoni Petro Jesus: Simon Joan- nis, diligis me plus his? dicit ei: Etiam Domine tu scis, quia amo te. Dicit ei: Pasce agnos meos* Dicit ei iterum: Simon Joannis, diligis me? ait illi: Etiam Domine, tu scis, quia amo te. Dicit ei: Pasce agnos meos. Dicit ei tertio: Simon Joannis amas me? Contristatus est Petrus, quia dixit ei tertio: -amas me ? et dixit ei: Domine tu omnia nosti: tu scis, quia amo te. Dixit ei: Pasce oves meas.“ Solum Petrum alloquitur et interrogat praesentibus aliis Apostolis, dicens: „Simon Joannis (addit Joannis, ne praesens alter Simon Thaddaeus ad se pertinere sua verba existimare possit) diligis me plus his,“ nempe tuis Coapostolis, quibus proinde Petrum opponit. Hunc solum rigoroso de amore erga se examini subjicit, hunc solum alloquitur, quidquid ergo etiam largitur et confert, soli Petro largitur et confert, tanto magis, quod sicut Matth. 16. sublimiorem eius fidem: ita hic ampliorem illius prae reliquis Apostolis caritatem remunerari voluerit. Sane quae esset ista locutio, quia his tuis praesentibus Coapostolis plus me diligis, habeas eandem potestatem, quam habent illi? Verbum pascere, et praesertim verbum grae- cum, quo S. Joannes utitur in citato loco, usitatissima phrasi S. Scripturae significat 1) Hom. 4. de Petro. — 2) Serm. 3. de Apóst. — 3) Serm. 76. al. 13. de verb. Domini, cap. 2. — 4) ibid. cap. 3. — 5) libr. 2. de Bapt. contra Donat. — 6) in Psal. 103. n. 16. — 7) 1. 4. epist. ad Maurit. — 8) ibidem. — 9) Serm. de natal, ipsius 4. — 10) 21, 15, sq.