Circulares litterae dioecesanae anno 1872. ad clerum archi-dioecesis strigoniensis dimissae a principe primate regni Hungariae et archi-episcopo Joanne Simor
Constitutio Domatica prima de Ecclesia Christi
119 narum et rerum adjunctis ipse conferre judicaverit. Verba enim ligare vel solvere in Hebraeorum lingua significasse permittere vel prohibere, idest auctoritate sua aliquid licitum vel illicitum declarare multa congerie locorum e judaicis libris ostendit Ligfood.1) _ 1 * 3 Arbitrariam non esse hanc sacri textus interpretationem, sed esse unice veram vetustissimorum Scriptorum testimoniis nullo negotio evincitur, qui et Scripturas dilidenti indagine scrutati sunt, et Ecclesiae formam ac regimen, prout a Christo instituta sunt optime noverunt. Forma et regimen Ecclesiae oculis omnium patebat, ex totius orbis usu et praxi etiam idiotae formam illam et regimen noverant, eo minus igitur viri docti, quales erant ss. Patres et alii Scriptores ecclesiastici hac in re falli poterant. Loquantur autem primi Scriptores graeci, qui a nimio erga s. Petri cathedram affectu immunes censendi sunt. Orige nes: „Vide, inquit/) magno illi Ecclesiae fundamento, et petrae solidissimae, super quam Christus fundavit Ecclesiam, quid dicatur a Domino: modicae fidei, quare dubitasti?“ — S. Athanasius3) vocat Petrum coryphaeum, nempe Apostolorum. — Eusebius:4) „Petrus, ait, natione Galilaeus et Christianorum Pontifex primus.“ Ubi est observandum discrimen, quod Eusebius ponit inter Petrum et aliarum civitatum Episcopos, nam de Petro non dicit: Romanorum Episcopus primus, sicut ibidem dicit de Jacobo : „Ecclesiae Hierosolymorum primus Episcopus ab Apostolis ordinatur Jacobus, frater Domini;“ etdeEvodio: „Primus Antiochiae Episcopus ordinatur Evodius.“ Non ita de Petro loquitur, sed Christianorum Pontifex primus; nimirum ut intelligeremus Jacobum unius civitatis, Petrum totius orbis christiani Pontificem fuisse. Idem Eusebius vocat5) Petrum „omnium Apostolorum probati-simum, et maximum, primorum principem et ducem, ac magistrum militiae Dei.“ Quid autem aliud est, esse ducem militiae Dei, quam esse Caput militantis Ecclesiae. ) b. Basilius). „Beatus ille Petrus, omnibus discipulis praelatus, cui soli majora data quam aliis sunt testimonia, qui praedicatus est beatus, cui claves regni coelorum concreditae sunt.“ — S. G r e g o r i u s N a z.8) „Vides quemadmodum ex discipulis, magnis utique omnibus et excelsis, atque electione dignis, hic Petra vocetur, atque Ecclesiae fundamenta fidei suae credita habeat, ac reliqui discipuli posthaberi se tranquillo animo ferunt.“ _ S . Cyrillus tfiesosolym. Petrum vocat9) „Principem Apostolorum excellentissimum.“ _ S . Cyrillus Alexandr.1 ) „Prae aliis emicat ille caeterorum caput, ac princeps, et ait: Tu es Christus, filius Dei vivi.“ S. Epiphanius:11) „Petrum discipulorum suorum principem elegit.“ Idem:12) „Dominus constituit Petrum primum Apostolorum petram firmam, super quam Ecclesia Dei aedificata est.“ —S. Gregorius Nyssenus:‘:j „Dominus ait ad principem Apostolorum: Tu es Petrus.“ Idem:14) Petrum vocat „summum et principem Apostolorum.“—S. Ep hr em Syrus: „Te, ait/5) felicem praedicabo, Simon Petre, claves tenentem, quas Spiritus fabricavit... O te beatum, qui capitis et linguae locum obtinuisti in corpore fratrum tuorum, quod utique ex discipulis et filiis Domini tui coagmentabatur.“ — S. Joannes Chryso st.16) „Dominus ait: Tu es Petrus, et ego super te aedificabo Ecclesiam meam.“ Et iterum:17) „Quid autem, inquit, Petrus, basis Ecclesiae, ille vehemens amator Christi.“ Idem ex collatis Petro a Christo Domino praerogativis „petrae et clavium“ au1) Horae thalmud. ad Matth. 16.' —2) Homil. 5. in Exod.-3) In Psalm. 15. v. 8. — 4) ín Chron. a. 44. a. Christo nato. — 5) Libr. 2. Hist. cap. 14. — 6) V. Bellarm. de Roman. Pont. i. 1. c. 25. — 7) Poaem. de judic. Dei. — 8) Orat. de moder. in disput. servand. — 9) Cateeh. 2. — 10) L. XII. in Joan. — 11) Haer. 51. — 12) In Ancorato. — 13) De adventu Doinin. — 14) In catech. 2. — 15) Hyruui de Vita apud Asseman. de scriptor. Syriis p. 95. — 16) Homil. 55. in Matth. — 17) Homil. 4. in cap. 6. Is. 6*