Circulares litterae dioecesanae anno 1872. ad clerum archi-dioecesis strigoniensis dimissae a principe primate regni Hungariae et archi-episcopo Joanne Simor

Constitutio Domatica prima de Ecclesia Christi

bis: „Tu es Petrus, et super hanc petram aedificabo Ecclesiam meam, et portae inferi non praevalebunt adversus eam,“ Petrus constituitur petra fundamentalis Ecclesiae. Pe­trus proinde idem Ecclesiae praestat, et e Christi institutione praestare debet, quod fir­missimum fundamentum aedificio inconcusso. Jam vero destinatio et officium funda­menti est, ut aedificium sustentet, ac in suis partibus ac juncturis contineat. Ergo offi­cium etiam Petri in spirituali Ecclesiae aedificio est, omnes eius partes, ne dissolvan­tur, continere ac conservare. Porro Ecclesia, cuius partes Petrus, ne dissolvantur, con­tinere debet, societas est: quis vero ignorat, societatem ne dissolvatur, suprema auctorita­te, quae leges sancit, et illas exequitur, contineri. Petrus igitur, qui totius Ecclesiae funda­mentum dicitur, summa in totam Ecclesiam auctoritate donatur. „Vox petra et fundamen­tum, observat Mamachius'), si ad aliquem significandum, cui nitatur respublica transfera­tur, quem demum, nisi Principem indicat? Princeps enim in Monarchia est, Optimates in Aristocratia, populus denique in Democratia, qui molem sustinent rerum publicarum, ha- rumque petrae ac fundamenta appellari possunt, et vero debent Nam praeter hos, quae alia esse petra, quodve aliud fundamentum queat, non video.“ Supra Petrum Christus su­am aedificavit Ecclesiam. Haec igitur Petro veluti fundamento, insistit. Aedificium autem firmitatem suam a fundamento repetit, non fundamentum ab aedificio: sed nec est in aedi­ficio, quidquid cum eius fundamento nexum non est. Continuat Salvator sermonem suum ad Petrum: „Et tibi dabo claves regni coelo­rum. Et quodcumque ligaveris etc.“ Dominus, qui piius symbolo firmissimi fundamenti offi­cium et potestatem Petri in Ecclesiae aedificio explicuit, nunc ad idem munus eandemque potestatem designandam clavium utitur symbolo, quod in S. Scripturis ad designandam potestatem in eam rem, cuius clavis est, adhibetor. Isaias cum S"bnae, praeposito templi praediceret futurum, ut sua exauetoraretur dignitate, haecque in Eliacimum transferretur, sic ad eum Dei nomine verba fecit: „Expellam te de statione tua, et de ministerio depo­nam te, et erit in die illa: Vocabo servum meum Elmeim, et induam illum tunica tua, et cingulo tuo confortabo eum, et potestatem dabo in manus eius, et erit quasi pater habitanti­bus Jerusalem, et domui Juda; et dabo elavem domus David super humerum eius, et ape­riet, et non erit, qui claudat; et claudet, et non erit, qui aperiat.“-) Et de Christo dicitur,3) quod habeat claves mortis et inferni; rursusque:4) „Haec dicit Sanctus et Verus, qui habet elavem David: qui aperit, et nemo claudit: claudit, et nemo aperit.-1 Nomine autem regni coelorum hoc loco, ut saepe alibi in Evangeliis, regnum Christi in terris, idest Ecclesiam intelligi, patet e promissa potestate ligandi et solvendi super terram. Dubitari itaque nequit, quin traditione clavium officium et potestas loco Regis regnandi, seu summa et ple­na potestas Petri designetur. Cum Christus dicit Petro, ,,tibi dabo,l‘ alios excludit, et cum dicit, ,,claves,u nullam retinet, aliis dandam. Christus itaque promittendo claves regni coe­lorum sive Ecclesiae Petro, ita plenitudinem potestatis eidem in Ecclesia promittit, ut omnia ipsi soli subjiciat , hocque ipso illum constituat summum Ecclesiae suae Rectorem ac Gubernatorem, sive Primatem cum potestatis plenitudine quodcumque solvendi ac ligandi, seu ferendi leges, quaecumque Ecclesiae membra obligandi ad illas observandas, verbo ef­ficiendi, quidquid ad Ecclesiae ipsius bonum et utilitatem pro locorum, temporum, perso­1) Orig. et antiquit. Christ. T. 5. p. 1. p. 314. — 2) Is. 22, 19. — 3) Apocal. 1, 18. — 4) Ibid. 3, 7.

Next

/
Thumbnails
Contents