Circulares litterae dioecesanae anno 1872. ad clerum archi-dioecesis strigoniensis dimissae a principe primate regni Hungariae et archi-episcopo Joanne Simor

Constitutio Domatica prima de Ecclesia Christi

117 enim omnibus Apostolis eundem honorem, et eandem potestatem collatam fuisse; adeoque Apostolos, eorumque successores episcopos perfecte aequalem potestatem habere, et nonnisi consociationem Episcoporum pollere auctoritate super episcopos singulos. Atque propterea, quemadmodum provinciae ecclesiasticae centrum est Synodus provincialis, ita totius Ec­clesiae centrum esse Concilium Oecumenicum.1) 2. Primo Capite his recensitis erroribus opposita declaratur catholica doctrina, quae est: juxta Evangelii testimonia Christus Dominus Petrum constituit Apostolorum omnium principem, et totius Ecclesiae militantis visibile caput, promittendo et etiam confe­rendo eidem soli Petro directe et immediate, non autem Ecclesiae et per hanc ipsi Petro, velut eius ministro, Primatum non honoris tantum, sed etiam verae propriaeque jurisdictio­nis, seu quod idem est, non praerogativam tantum reliquis praecedendi et negotia commu­nia dirigendi, sed praerogativam potestatis Ecclesiam gubernandi. In hac declaranda do­ctrina Concilium ad duo dumtaxat provocat Evangelii testimonia; nimirum Matth. 16, 16 —19 et Joan. 21, 15—17, quae proinde authentice interpretatur, utjain omnes sciant hunc et non alium sensum iis inesse testimoniis. Prius testimonium huius est tenoris: „Unum Simonem, cui jam Christus D. pridem dixerat: Tu vocaberis Cephas,2) postquam ille suam edidisset fidei confessionem inquiens: Tu es Christus filius Dei vivi, in tantae fidei renumerationem solemnibus his verbis allocutus est Dominus: Beatus es Simon Bariona: quia caro et sanguis non revelavit tibi sed Pater meus, qui in coelis est: et ego dico tibi, quia tu es Petrus, et super hanc petram aedificabo Ecclesiam meam: et tibi dabo claves regni coelorum: et quodcumque ligaveris super terram, erit ligatum et in coelis: et quodcumque solveris super terram, erit solutum et in coelis.“ Quae quidem verba roboris, juris et di­gnitatis plena esse, nemo negaverit. Illud autem pro huius, reliquorumque ad hanc rem fa­cientium evangelicorum et apostolicorum testimoniorum planiori intelligentia animadver­tendum est: neutiquam dubitandum esse, Apostolos, dum sibi ipsis primatem aliquem potiori jure praelatum fuisse referunt, amplificantioribus verbis contra se ipsos haud usos fuisse; item non esse existimandum, Christum in statuenda fundamentali Civi­tatis sive Écclesiae suae forma, lege, magistratu ancipitibus verbis continuae litis se­mina jacere voluisse; in stricto igitur, quantum licet, sensu accipienda esse Christi, Apos­tolorumque effata, liquet. Et primo quidem Simoni novum nomen imposuit Christus, dicens: „Tu es Simon filius Jona; tu vocaberis Cephas.“ Haec novi nominis imposi­tio, Petro facta, nec sine causa accidit, nec eo spectabat, ut novum illud nomen inane et vacuum Petrus gereret; sed quemadmodum cum Deus Abramo nomen mutasset, Ab- rahamumque vocavisset, itemque eius uxori Sarai, Saram vocando, et Jacobo Israelis nomen tribuendo, illud his nominibus expresserat, quod isti constituti erant, nimirum Abraham, pater multarum gentium, Sara domina, quae ex se tot populos habitura esset, et Isra­el fortis erga Deum, qui Angelum, Dei personam gerentem, superaverit, Christumque futurum fortem in obtinenda nobis a Deo benedictione in sua persona praefiguraverit: ita profecto etiam in Petro nominis istius impositio eo pertinebat, ut, quia super eum aedificanda esset Ecclesia, nomen haberet, quod huic aedificationi conveniret. Ut adeo ipsum jam hoc Petri nomen exigat, ut aedificatio Ecclesiae super eum facta intelliga- tur, qui nempe istius aedificationis causa hoc ipsum nomen acceperit. Itaque his ver­1) Conf. Macar, Vinnicens. theol. dogm. orth. t. 2. — 2) Joan. 1, 42. 6

Next

/
Thumbnails
Contents