Circulares litterae dioecesanae anno 1872. ad clerum archi-dioecesis strigoniensis dimissae a principe primate regni Hungariae et archi-episcopo Joanne Simor
Constitutio Domatica prima de Ecclesia Christi
116 stros, i. e. facultate munia sacra obeundi divinitus instructos ita, ut cuivis baptizato provincia verbum Dei praedicandi et Sacramenta dispensandi demandari possit *). Quae idcirco in solo ministerio externo, i. e. simplici tantum commissione constat, et hinc prorsus e fidelium arbitrio pendet adeo, ut plebei et quivis de trivio homines statim ac plebs sive per se sive per alios jusserit , sacri ministri evadant, et vicissim commissione eiusmodi retractata, continuo in laicorum ordinem redigantur. Quodsi autem saec. XVI. Novatores nullum ordinem sacrum, nullamque Hierarchiám divinitus institutam admiserunt, quilibet facile in- telliget, quomodo fieri potuerit, illos Primatum a Christo Domino collatum S. Petro negasse, ac defendisse, nulli peculiari individuo Primatum esse traditum, sed Ecclesiam institutam esse acephalam. 2) Alter error est Richerianorum, qui negant Primatum directe et immediate uni Petro fuisse collatum; contendunt vero, illum immediate et essentialiter ipsi fidelium communitati seu Ecclesiae datum fuisse. Sane Richerius statuit5): „Christum suam fundando Ecclesiam, prius immediatius, et essentialius claves seu jurisdictionem toti dedisse Ecclesiae, quam Petro et aliis Apostolis.“ Jam ex epistola pastorali ddto 18. Decembris 1871. Nr. 5700. dimissa, in qua monumenta Traditionis Catholicae de infa1 libili magisterio Romani Pontificis recensentur, novimus, Edmundum Richerium in vita saepius, et mox ante mortem quoque erroneas suas opiniones retractavisse. Nominatim de praemissa propositione ipse asseruit, adversari illam „doctrinae catholicae, a sanctis •• Patribus fideliter expositae,“ qui docent: „Christum claves jurisdictionis ecclesiasticae primo, immediate et essentialiter non per accidens, Petro dedisse: deinde per Petrum Ecclesiae Praelatis contulisse.“ Richerius quidem, ut dictum, palinodiam cecinit errorum suorum, qui vero dein a Joanne Launoio 4), Elia du Pin 5) et aliis renovati sunt. Huc quoque pertinet propositio pseudo-synodi Pisto, riensis a Pio VI. in Bulla „Auctorem fidei“ damnata, 2. statuens, potestatem a Deo datam Ecclesiae, ut communicaretur Pastoribus, qui sunt eius Ministri pro salute animarum ; quae sic intellecta, ut a communitate fidelium in Pastores derivetur ecclesiastici ministerii ac regiminis potestas, haeretica declaratur. Item propositio 3-a quae statuit, Romanum Pontificem esse caput ministeriale ; quae sic explicata, ut Rom. Pontifex non a Christo in persona B. Petri, sed ab Ecclesia potestatem accipiat ministerii, qua velut Petri successor verus Christi Vicarius, ac totius Ecclesiae Caput, pollet in universa Ecclesia, pariter ut haeretica damnatur. Tertius error est communis omnium Protestantium, Schismaticorum et Episcopalium, qui Primatum Petri Apostoli aut prorsus negant, aut si praerogativam aliquam Petro factam concedant, eam vi verae proprieque dictae jurisdictionis exuunt, et in mero honore, quo Petrus esset primus inter pares, collocant, et ita fidem Christianam de instituto jurisdictionis Primatu tollunt ac pervertunt. Quartus denique est error Graecorum Schismaticorum, qui hodie confitentur „nullum aliud esse Caput Ecclesiae, quam Christum solum: ettametsi antistites in Ecclesiis, queis praesunt, capita earum dicantur; sic illud tamen accipiendum, quod ipsi vicarii Christi in sua quisque provincia, et particularia quaedam capita sint. A Christo Domino 1) Conf. Concil. Trid. Sess. 7. Can. 10; Sess. 24. c. 4. — 2) Conf. Artic. Lutheri a Leone X. damnat. 25. et 26. — 3) de Eccl. ac polit, potest, prop. I. — 4) epist. ad Hadrian. Vallant, quae est 5. — 5) De antiqua Eccl. di- scipl. diss. 6.