Circulares litterae dioecesanae anno 1872. ad clerum archi-dioecesis strigoniensis dimissae a principe primate regni Hungariae et archi-episcopo Joanne Simor

Constitutio Domatica prima de Ecclesia Christi

115 CAPUT L DE APOSTOLICI PRIMATUS IN BEATO PETRO INSTITUTIONE. Docemus itaque et declaramus, iuxta Evangelii testimonia, primatum iurisdictionis in universam Dei Ecclesiam immediate et directe beato Petro Apostolo promissum atque collatum a Christo Domino fuisse. Unum enim Simonem, cui jam pridem dixerat: Tu vo­caberis Cephas ‘), postquam ille suam edidit confessionem inquietis: Tu es Christus, Filius Dei vivi, solemnibus his verbis allocutus est Dominus: Beatus es Simon Bariona: quia ca­ro, et sanguis non revelavit tibi, sed Pater meus, qui in coelis est: et ego dico tibi, quia tu es Petrus, et super hanc petram aedificabo Ecclesiam meam, et portae inferi non praevale­bunt adversus eam: et tibi dabo claves regni coelorum: et quodcumque ligaveris super terram, erit ligatum et in coelis: et quodcumque solveris super terram, erit solutum et in coelis 2). Atque uni Simoni Petro contulit Jesus post suam resurrectionem summi pasto­ris et rectoris jurisdictionem in totum suum ovile, dicens: Pasce agnos meos: pasce oves meas °). Huic tam manifestae sacrarum Scripturarum doctrinae, ut ab Ecclesia catho­lica semper intellecta est, aperte opponuntur pravae eorum sententiae, qui constitutam a Christo Domino in sua Ecclesia regiminis formam pervertentes negant, solum Petrum prae caeteris Apostolis, sive seorsum singulis sive omnibus simul, vero proprioque jurisdictionis primatu fuisse a Christo instructum; aut qui affirmant, eundem primatum non immediate, directeque ipsi beato Petro, sed Ecclesiae, et per hanc illi ut ipsius Ecclesiae ministro de­latum fuisse. Si quis igitur dixerit, beatum Petrum Apostolum non esse a Christo Domino con­stitutum Apostolorum omnium Principem et totius Ecclesiae militantis visibile caput; vel eundem honoris tantum, non autem verae propriaeque jurisdictionis primatum ab eodem Domino nostro Jesu Christo directe, et immediate accepisse; anthema sit. % OBSERVATIONES. 1. In Capite primo proponitur doctrina, divinitus revelata, de apostoliéi Primatus in Beato Petro institutione, in qua declaranda doctrina sequentes errores Concilii Patribus obversabantur: Primus error est, qui simpliciter negat divinam Primatus jurisdictionis institutio­nem, estque pseudo-reformatorum saec. XVI. quibus praeluserunt quodammodo Wicleffi'ae et Hussitae. Hi enim, quum omnem potestatem ex decreto absolutae praedestinationis deri­varent, prout Ecclesiae visibilitatem, quae juxta ipsorum commenta ex solis praedestinatis constat; ita caput visibile eiusdem a Christo Domino esse in Petro Apostolo institutum ne­gare debuerunt. 4) Protestantes vero convenienter doctrinae suae de fide sola salvifica, jux­ta quam fidelis quivis sibi ipse est justificationis causa instrumentális et minister, conten­dunt, omnes fideles per Baptismum aequaliter esse Sacerdotes, aequaliter Evangelii Mini­is Joan. 1. 42. — 2) Matth. 16. 16-19. — 3) Joan. 21. 15-17. — 4) Conf. Ártic. Wicieffi a Martino V. damnat. 37. 40. 41. et Artie. Hussii 9. 10. 11. 12. 27. 28. 29. Hard. Cone. T. VIII.

Next

/
Thumbnails
Contents