Circulares litterae dioecesanae anno 1872. ad clerum archi-dioecesis strigoniensis dimissae a principe primate regni Hungariae et archi-episcopo Joanne Simor

Constitutio Domatica prima de Ecclesia Christi

114 posuit, ad Petrum dicens: „Tu es Petrus, et super hanc petram aedificabo Ecclesiam me­am.“ In Petro porro Christus initium fecit illius, quam in Ecclesia sua instituit, et Aposto­lis contulit potestatis. Qua super re audiatur doctissimus olim Carthaginensis A.-Episco­pus Joannes Devoti. *) „Illud, inquit, imprimis dignum observatu est, quod nemini Christu3 potestatem aliquam jurisdictionis attribuit, antequam eam conferat in Petrum, atque in ipso constituat Ecclesiae fundamentum. Mittit Apostolos, atque discipulos ad praedicandam poe­nitentiam, atque homines ad sui adventum praeparandos, et illis quoque tribuit patrandi mi­racula potestatem (Matth. 10, 7. Marc. 6, 7. Luc. 10.), sed nullam ipsis concedit jurisdictio­nem, quae deinceps Apostolis concessa est. Imo ante Petri primatum, atque institutam ec. clesiasticam jurisdictionem, et discipuli et Apostoli aequale munus, et parem potestatem ha­buisse videntur; quoniam cum hi, tum illi eodem modo mittuntur ad nunciandam poeniten­tiam, Christique adventum, et omnibus eadem tribuitur potestas miraculorum. Primum ec­clesiasticae jurisdictionis monumentum est in Petro, ut pateret, eum esse eius fontem, origi­nem, initium, neque eam aliam esse posse, quam quae ab hoc capite derivata in omnia Ec­clesiae membra diffunderetur. Hunc igitur — Christus ex Apostolis elegit, ut esset omnium caput, et fons jurisdictionis, et centrum unitatis, a quo innumerabiles illae in toto orbe dif­fusae particulares Ecclesiae conjungerentur, atque ita ex earum coaugmentatione una Ec­clesia universalis existeret. “ Et profecto Christus, testibus SS. Litteris, primatum non ita instituit, ut illum paratae jam Ecclesiae quasi appenderet, sed ita instituit, ut is, cui primatum contulit, fieret in Ecclesia hoc, quod est in aedificio fundamentum , id est maxime essentialis Ecclesiae pars. Non ergo est primatus Ecclesiae superadditus quasi aliquod ornamentum, quo illa etiam carere posset, sed potius sine illo ipsa Ecclesia careret fundamentali petra, visibili Capite, supremo Pastore, seu quod idem est, cessaret esse vera Ecclesia Christi. Verissime itaque in Prooemio Constitutionis huius dicitur Christum in primatu instituisse perpetuum unitatis in fide et communione principium ac visibile fundamentum ; quod enim unitatem efficit, turbatam restituit et conservat, jure principium, seu causa formalis sive constituens unitatis dicitur. Hinc patet summum doctri­nae, quae in hac dogmatica Constitutione declaratur, momentum, quod crescit, si attenda­mus assultus, qui nostris imprimis diebus omni e parte diriguntur contra universalis Eccle­siae Primatem Romanum Pontificem, quos assultus heic recensere ac uberius describere su­pervacaneum est, cum illos nemo ignoret Catholicorum. Utinam hi a suis discerent hosti­bus, qui hoc ipso, quod Ecclesiam Catholicam subvertere volentes, suos impetus imprimis contra Ecclesiae caput et fundamentum Romanum Pontificem dirigant, vel inviti fatentur, illo incolumi, Ecclesiam quoque salvam et incolumem fore, illo vero, si fieri unquam posset, e medio sublato; ipsam etiam Catholicam Ecclesiam dirui. Legenti Prooemium liquet, illius anteriorem partem e textibus SSrae 2) et effatis potissimum S. Cypriani3) conflatam esse. 1) Jus Canonicum Universum publicum et privatum, nova Romana editio 1837. Tom. I. — 2) Joann. 17, 1. 18—21; 15, 16, 19; 20, 21; Ephes. 4, 11. — 3) epist. ad Florent. Pap. 69 al. 66. et Libr. de Unit. Eccl.

Next

/
Thumbnails
Contents