Circulares litterae dioecesanae anno 1872. ad clerum archi-dioecesis strigoniensis dimissae a principe primate regni Hungariae et archi-episcopo Joanne Simor

Constitutio Domatica prima de Ecclesia Christi

113 Quemadmodum igitur Apostolos, quos sibi de mundo elegerat, misit, sicut ipse missus erat a Patre: ita in Ecclesia sua Pastores et Doctores usque ad consummationem saeculi es­se voluit. Ut vero episcopatus ipse unus et indivisus esset, et per cohaerentes sibi invicem sacerdotes credentium multitudo universa in fidei et communionis unitate conservaretur, beatum Petrum caeteris Apostolis praeponens in ipso instituit perpetuum utriusque unitatis principium ac visibile fundamentum, super cuius fortitudinem aeternum exstrueretur tem­plum, et Ecclesiae coelo inferenda sublimitas in huius fidei firmitate consurgeret *). Et quo­niam portae inferi ad evertendam, si fieri posset, Ecclesiam contra eius fundamentum divi­nitus positum maiori in dies odio undique insurgunt; Nos ad catholici gregis custodiam, in­columitatem, augmentum, necessarium esse judicamus, sacro approbante Concilio, doctri­nam de institutione, perpetuitate, ac natura sacri Apostoliéi primatus, in quo totius Eccle­siae vis ac soliditas consistit, cunctis fidelibus credendam et tenendam, secundum antiquam atque constantem universalis Ecclesiae fidem, proponere, atque contrarios, dominico gregi adeo perniciosos errores proscribere et condemnare. OBSERVATIONES. 1. Haec dogmatica Constitutio, prima de Ecclesia Christi inscribitur, supponit ergo alias, saltim secundam; quae vero edita in Concilio Vaticano nondum fuit, quippe quod post publicationem primae huius de Ecclesia Christi Constitutionis, in Sessione publica quarta die 18. Julii 1870. factam, primo quidem prorogabatur, dein vero vigore Brevis Apo­stoliéi die 20. Octobris e. a. vulgati suspendebatur. Causas suspensionis Concilii ipse Bea­tissimus Pater in laudato Brevi recenset. „In hac, inquit, luctuosa rerum conditione (sacri­legam, quae accidit, almae Urbis et S. Sedis invasionem et occupationem per Italos intelli- git) cum Nos a libero expeditoque usu supremae auctoritatis Nobis divinitus collatae multis modis impediamur; cumque probe intelligamus, minime ipsis Vaticani Concilii Patribus in hac alma Urbe, praedicto rerum statu manente, necessariam libertatem, securitatem, tran­quillitatem suppetere et constare posse ad res Ecclesiae Nobiscum rite pertractandas; cum­que praeterea necessitates fidelium, in tantis iisque notissimis Europae calamitatibus et mo­tibus, tot Pastores a suis Ecclesiis abesse haud patiantur: iccirco Nos, eo res adductas ma­gno cum animi Nostri moerore perspicientes, ut Vaticanum Concilium tali in tempore cursum suum omnino tenere non possit,-------eiusdem Vaticani Oecumenici Concilii celebrationem, usque ad aliud opportunius, et commodius tempus per hanc Sanctam Sedem declarandum -------suspendimus et suspensam esse annunciamus. “ 2 . Agit autem haec Constitutio de Romano Pontifice, qui maxime essentialem totius aedificii Ecclesiae partem, quia eius fundamentum ac basim, super qua Christus, Deus no­ster, Ecclesiam suam aedificavit, constituit. Ac ideo Vaticanum Concilium loqui volens de Ecclesia Christi, bene orditur cum Romano Pontifice, quia et nos, dum domum construi­mus, a fundamento ponendo laborem occipimus, et quia etiam Salvator divinus, priusquam aedificandae Ecclesiae manus admoveret, de illius fundamento sollicitus fuit, illudque primo 1) S. Leo M. Serm. IV. (al. III.) cap. 2. in diem Natalis sui.

Next

/
Thumbnails
Contents