Circulares litterae dioecesanae anno 1872. ad clerum archi-dioecesis strigoniensis dimissae a principe primate regni Hungariae et archi-episcopo Joanne Simor
Constitutio Domatica prima de Ecclesia Christi
112 net ad verum illam et genuinum profectum, quem Vincentius Lirin, descripsit. Nec porro dubitandum, quin possit etiam scientia et intelligentia theologica innixa doctrinae Ecclesiae a privatis theologis suo modo promoveri. Sed nunquam potest non esse simpliciter et absolute verus intellectus et sensus dogmatum, quem Ecclesia quavis aetate declaravit vel declarat; et ideo quoad eadem dogmata sensus diversus a sensu Ecclesiae, ita ut hic simpliciter et absolute verus esse negetur, nunquam potest esse nisi corruptio veri sensus. Hoc est, quod Concilium Vaticanum declarare voluit his verbis: „Sacrorum quoque dogmatum is sensus perpetuo est retinendus, quem semel declaravit Sancta Mater Ecclesia, nec unquam ab eo sensu, altioris intelligentiae specie et nomine recedendum.“ Dubitari nequit, quod is, qui doctrinam revelatam corrigere, mutare, alium ei sensum, quam quem hucusque tenuit, Ecclesia, subjicere praesumit, ipsam revelationem opus divinum esse neget, aut Ecclesiam, quae tamen est veritatis columna, incuset erroris. Manifestum quoque, est, illos, qui asserunt, posse aliquando scientiarum et imprimis philosophiae progressus exigere, ut dogma aliquod alio, quam prioribus saeculis tenuit Ecclesia, sensu jam intelligendum sit, fidem totam funditus evertere. Non enim firmo mentis assensu, qui ad fidem requiritur, ille potest dogma aliquod sensu nunc ab Ecclesia declarato admittere, qui vereri possit aut debeat, ne philosophiae progressus alium aliquando dogmatis sensum requirat, eumque, quem nunc tuetur Ecclesia, falsum fuisse ostendat.“ Ita Synodus provinc. Coloniensis *) alias quoque citata, signat gravitatem erroris, quem Concilium Vatican. Can. 3. damnavit. Doctrinam, quae toto hoc Capite Constitutionis dogmaticae continetur, clare, fuse et fundate expositam invenies in jam memorato Tractatu Professoris Romani Joannis Bapt. Franzelin, signanter in Capite, quod inscribitur: ,,De habitudine inter fidem ac scientiam.“ CONSTITUTIO DOGMATICA PRIMA DE ECCLESIA CHRISTI. PIUS EPISCOPUS SERVUS SERVORUM DEI SACRO APPROBANTE CONCILIO AD PERPETUAM REI MEMORIAM. Pastor aeternus et Episcopus animarum nostrarum, ut salutiferum redemptionis opus perenne redderet, sanctam aedificare Ecclesiam decrevit, in qua veluti in domo Dei viventis fideles omnes unius fidei et charitatis vinculo continerentur. Quapropter, priusquam clarificaretur, rogavit Patrem non pro Apostolis tantum, sed et pro eis, qui credituri erant per verbum eorum in ipsum, ut omnes unum essent, sicut ipse Filius et Pater unum sunt. 1 1) Cap. 2. De revel, snpernatur. pag. 9.